PL 172, col. 1379

Vita B. Bernardi (Gaufridus Grossus), J. P. Migne

illius obitum denuntiare studeat, et ut cum debita
veneratione exsequiae peragantur, signa pulsari faciat.
Monachi autem officium de more peregerunt;
sed quomodo hoc ipse cognoverit nescierunt. Eodem
vero anno ab eis, qui de Hierosolyma redierant, addiscunt,
quod eadem die Gervasius cum asello suo
obierit, qua Bernardus ejus obitum nuntiavit; unde
procul dubio res patuit, quia per prophetiae spiritum
cognovit.
17.
Bernardo dictum monasterium sibi commissum
sapienter ac regulariter gubernanti, per quem
maxime ipsius facta fuerat religionis restauratio,
talis divinitus panditur revelatio. Erat illi consuetudo
ut post completorium in oratorio remaneret,
et diutius pervigil in orationibus pernoctaret. Quadam

itaque nocte, dum post orationes ab oratorio
in dormitorium pergeret, conspicit multitudinem
monachorum, ad instar nivis dealbatorum, in capitulo
residentium. Cujus visionis permotus novitate,
fertur capitulum introisse, atque ab eis humiliter
petita et accepta benedictione, cum ipsis aliquantulum
resedisse, rei gratia diligentius agnoscendae.
Tunc unus residentium, qui et aevo et ordine caeteris
dignior videbatur, Bernardo ut sibi injunctum
ab eodem fuerat, tantum audiente, prioratus ejus
officium et nomen aliis intimavit, eique talia dixit:
« Charissime, nos hujus monasterii monachi fuimus,
et haec sancta loca visitandi licentiam habemus,
in quibus nostram operando salutem olim habitavimus;
tibi vero condignas grates referimus,

quia divina praeeunte gratia, ad statum religionis
ac sanctitatis hujus coenobii congregatio te operante
rediit, quae quondam a norma justitiae multum
exorbitavit. Hoc etiam, ut die crastina fratribus
denunties, injungimus quod ex illis decem et
novem de hac vita discessuri sint infra breve spatium. »
Qua peracta visione, ipse, quemdam monachum
astruens hoc vidisse, fratres praemunivit, ut
suas per confessionem conscientias purgarent, et ad
suscipiendum vitae terminum praepararent. Unus autem
ex illis qui morituri erant eum delirare et verba
somnii proferre asseruit; sed mox a Bernardo tale
responsum audivit: « Ut experimento cognoscas,
non me somniorum incerta narrare, primus omnium

fratrum morieris, nec praefixum terminum
transgredi poteris. » Et sic, ab illo incipiens, unicuique
nominatim tempus suae demonstravit aegrotationis,
diem quoque exprimens resolutionis. Mors
autem fratrum eodem ordine, quo ab illo praedicta
fuerat, subsequitur, et sic illum certa vidisse comprobatur.
18.
In hujus monasterii oratorio, quadam nocte

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.