PL 172, col. 1381

Vita B. Bernardi (Gaufridus Grossus), J. P. Migne

inter quos erant principes et magistri, Robertus
de Arbrissello, atque Vitalis de Mauritonio,
Radulphus quoque de Fusteja, qui
postea fundatores exstiterunt multarum atque magnarum
congregationum: quibus divina dispositio
per Petrum, qui eos antea noverat, hunc quartum
adjungere curavit, ut illis tribus quarto adjuncto
firma fieret quadratura, quae postmodum magna et
lata aedificia erat portatura. Petrus vero de Stellis,
multorum dierum itinere confecto, pervenit ad divinum
Vitalem, unum ex supradictis, quos principes
et magistros eremitarum fuisse jam diximus. Qui ei
Bernardum commendabilem laudabilemque sufficienter
facundae orationis adminiculo prius faciens,
rogat, ut eum habitare secum permitteret, nomen

illius et transacti prioratus officium penitus reticens,
non Bernardum eum nominans, sed Guillelmum;
sicut ab eodem Bernardo antea fuerat praemonitus,
ut vilis amodo ubique haberetur atque incognitus.
21.
Petrus itaque, illo commendato, ad Aquitaniam
remeat. Dominus autem Vitalis anachoretas
concilii more convocat in unum, Guillelmique desiderium
profert in medium. Eremitae vero, hominis
comperto voto, ex affectu charitatis assentiunt, consortio
applaudunt, cellulas suas certatim offerunt.
At vero Vitalem charitatis ardor concitat, litemque
sibi complacitam dirimens, ex synodi auctoritate
decernit, ut Guillelmus silvas peragrando, Patrum
omnium habitacula conspiciat, et quod sibi placuerit

ad habitandum assumat. Ille igitur, anachoretarum
sibi grege praevio, ut in concilio sancitum fuerat,
omnium cellas inspicit: et in anteriorem eremum
procedens, ad ultimum lapidem pervenit; ibique
cujusdam fratris mansionem, cui Petrus erat
vocabulum, invenit. Hic autem nec agros colere, nec
hortos fodere noverat; sed arbusteis fetibus tantummodo,
tornatilisque artis adjumento, quotidie mensae
sibi fercula providebat. Casam quoque haud grandem
ex arborum corticibus sibi in cujusdam ecclesiae S.
Medardi parietinis confecerat, cujus partem meliorem
abruperat ventorum violentia. Sed, ne iterum
ventorum saevientium rabies praevaleret, casae reliquum
quod remanserat, aliquantae praemunitionis

fortiori compage, ad quernos desuper incumbentes
ramos vimineis funibus astrinxerat. Tam castigatae
igitur possessionis supellectilem; tam profundae tamque
ad unguem perductae paupertatis, quam optaverat
Guillelmus, formam undecunque conspiciens, tam
altum, tamque consummatum saeculi contemptum
quem quaerebat inveniens, fratribus cum quibus venerat,
se ibidem remansurum, mox intulit, seque
inde minime recessurum asseruit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.