PL 172, col. 1392

Vita B. Bernardi (Gaufridus Grossus), J. P. Migne

quod ejus fama jam saepe memorati Reginaldi abbatis
S. Cypriani aures perculit, et religionis ipsius
Bernardi sanctitas et praedicationis gratia longe lateque
diffusa est.
40.
Praedictus vero abbas, cognito ejus habitationis
loco per praemissos exploratores, non mediocriter
laetus efficitur. Exoptabat enim jam a multis annis,
quatenus eum jam ad suum monasterium reduceret,
ut esset post ipsius excessum, qui regularis
tramitis disciplinam sustentaret. Siquidem illum
noverat mirae simplicitatis virum, multaque sapientia
praeditum; sese autem cernebat jam silicernium,
morbo et senio confectum, quamobrem
sentiebat procul dubio vitae suae imminere terminum.
Praecavens igitur ne propter meritorum ipsius

insignia ad alicujus regimen Ecclesiae inde abstraheretur,
nisi citius eum revocaret: ipse eidem impiger,
ubi habitabat, subito supervenit, eumque satis
laudabili dolo ad suum monasterium, ordine
subscripto, reduxit. Nam post immensa atque suscepta,
pro loco et tempore, hospitalitatis officia,
Reginaldus sic Bernardum alloquitur: « Quaedam
nostrae Ecclesiae pernecessaria utilitas istis me, dilectissime,
appulit oris: sed, audita tuae fama benignitatis,
cui debita paternitate congratulor, nolui sic pertransire,
nolui praetermittere quin te viderem, quin
te salutarem, meque tuis mihi desideratissimis orationibus
commendarem: et quoniam non modica et irrecuperabilis
pecunia, quam superna favente clementia
hac in provincia acquisivi, mecum habetur, vereor

ne in his silvarum vastitatibus ab aliquibus incognitis
raptoribus, qualibet fraudulenta mihi violentia subripiatur.
Quapropter fraternitati tuae placeat, quatenus
tua ipsius praesentia, quae in his regionibus
admodum celebris et amabilis dignoscitur, quousque
si quae latent insidiae nobis non praevaleant, fatigari
ne cunctetur. »
41.
Cumque hujusmodi palliatis circuitionibus,
utpote benignissimus ac nullius doli conscius, acquievisset,
atque conviator nec non dux itineris,
jam dictum Patrem, peragratis solitudinibus, ad
tutum usque locum perduxisset, ac cum quodam,
quem ad hoc assumpserat, socio reverti voluisset,
idem Reginaldus eum retinuit, eique dixit: « Nostram
tam remotas adire partes imbecillitatem non

aliqua necessitatis, nisi tua, fili mi, charitas compulit,
nec quaelibet saecularis ambitio nostrae senectuti
hujusmodi laborem indixit. Te, charissime,
solum acquirere studui; nullos raptores, praeter
eremitas atque discipulos tuos, pertimui; sed Dei
gratia jam illorum manus evasimus, quod te violenter
nobis eripiant jam nequaquam formidamus;
jam securus te talem pecuniam possideo, cujus sanctitatis
ac sapientiae thesauro nostrum magnifice
monasterium ditari cupio, quemnam olim amissum,
nunc vero divinitus recuperatum, nullo commutarem
pretio. Verumtamen, fili dulcissime, amodo te

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.