PL 172, col. 142
De imagine mundi (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne
enim stellae firmamento infixae, et non cadunt eo
mira celeritate currente. Una autem dicitur stella,
multae simul astrum vel sidus.
CAP. XC.-- De sideribus.--Sidus unde dicatur.
Sidera dicuntur a considerando, eo quod navigantes,
vel itinerantes ea considerent.
Sunt autem stellae omnes rotundae et igneae: quarum
dispositio soli Deo est cognita, qui stellas numerat,
quarum nomina, signa, potestates, cursus,
loca, tempora, solus novit. Sapientes vero mundi
nomina animalium, vel hominum eis imposuerunt,
ut ab hominibus dignosci possint.
CAP. XCI.-- De zodiaco.--Unde sit dictus.
In medio firmamenti sunt duodecim signa per
transversum disposita, aequaliter per circuitum distincta.
Horum dispositio dicitur Graece zodiacus,
latine signifer, eo quod fert signa quae animalium
habent nomina. Ζῶον enim dicitur animal.
CAP. XCII.-- De ariete.--Quare aries pro signo ponatur.
Primum signum zodiaci est aries, exstans ex pluribus
stellis, secundum fabulam is qui aureo vellere
Phryxum et Hellen trans mare ad Colchos vexit,
quare inter sidera translatus est. Pro signo autem
ponitur, quia sicut aries, tota aestate in latere dextro
ac tota hieme in sinistro cubat. Sic sol sub illo signo
gradiens dextram coeli partem perambulat.
CAP. XCIII.-- De tauro.
Secundum signum est taurus, ob id quod Jupiter
in raptu Europae in taurum est versus, et inter sidera
translatus. Ob significationem autem quod sol
sub illo signo positus radios suos, ut cornua fortius
exerit, et terram arabilem reddit.
CAP. XCIV.-- De geminis.
Tertium sunt gemini, scilicet Castor et Pollux, filii
Jovis, a Troja reversi inter sidera translati. Pro
signo autem ponuntur, quia sol sub hoc signo duobus
diebus amplius, quam sub aliis moratur.
CAP. XCV.-- De cancro.
Quartum est cancer, qui maximus Herculem percussit
dum hydram Nereis [ f. Lernaeam] occidit, et
ideo sidera promeruit. Significat autem, quod sicut
cancer retrocedit, sic sol ad illud veniens cursum
suum retroflectit.
CAP. XCVI.-- De leone.
Quintum est leo, qui maximus ab Hercule occisus
inter sidera est translatus. Designat autem quod sicut
leo in anteriori parte calidae naturae, in posteriori
est frigidae. Ita sol in illo signo Augustum mensem
prius facit calidum, ad postremum frigidum.
CAP. XCVII.-- De virgine.
Sextum est virgo, scilicet Erigone, filia Icari sacerdotis,
inter astra rapta. Ob signum autem ponitur,
quia sicut virgo non parit, sic September, illius signi
mensis, nil gignit.
CAP. XCVIII.-- De libra.
Septimum autem est libra, quam tenet virgo, scilicet
Blance vel Justitia, Astraei regis filia, ob aequitatem
Justitia dicta, et inter sidera translata. Merita