PL 172, col. 197

De scriptoribus ecclesiasticis (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

Rogo te, lector (si tamen prae dono invidiae audias),
ne hujus opusculi laborem vilipendas. Ego
quippe vigilavi ut tu dormias, ego laboravi ut tu
quiescas. Tuus solummodo labor erit, ut perlegendo
intelligentia replearis, et praeditus, clarus ab omnibus
habearis. Si autem (quod magis timeo) tabido
corde et nebulosa facie his flosculis ornate contextis
lividum dentem imprimis, ac rosigerum sertum,
candidulis liliis connexum, venenata lingua carpis,
invidia quidem te ut proximum servum caligini
ignorantiae involvet, me autem benevolentia per
lumen scientiae ad gloriam et honorem perducet. In
hoc libello omnes ecclesiasticos scriptores a tempore
Christi usque ad nostra tempora nominatim expressi,
quos ex Hieronymo, Gennadio, Isidoro, Beda et

aliis cognoscere potui.
CAP. I.
Simon Petrus, filius Joannis, provinciae
Galilaeae, vico Bethsaida, frater Andreae apostoli, et
princeps apostolorum, scripsit duas epistolas, quae
canonicae nominantur. Evangelium quoque Marci
ejus esse dicitur. Libri autem, de quibus unus Actorum
ejus inscribitur, alius Evangelii, tertius Praedicationis,
quartus Apocalypseos, quintus Judicii, inter
apocryphas scripturas repudiantur. Hic post
episcopatum Antiochensis Ecclesiae, ad expugnandum
Simonem Magum Romam pergit, ibique viginti
annis cathedram episcopalem tenuit, usque ad quartum
decimum annum Neronis, a quo et crucifixus
est, Romaeque sepultus [(Hieron., De viris illustribus,
c. 1)] .
CAP. II
. Jacobus, frater Domini, cognomento Justus,
Joseph, ut quidam existimant, ex alia uxore,
ut alii, Mariae sororis matris Domini filius, scripsit
unam de septem canonicis Epistolam. Hic post passionem
Domini ab apostolis Hierosolymorum ordinatus
episcopus, triginta annis rexit Ecclesiam, et
juxta templum Domini, ubi praecipitatus fuerat, sepelitur [(Hieron. c. 2)] .
CAP. III.
Matthaeus, qui et Levi, ex publicano
apostolus, primus in Judaea Evangelium Christi
Hebraeis litteris composuit [(Hieron. c. 3)] .
CAP. IV.
Judas, frater Jacobi, unam de septem
canonicis reliquit Epistolam [(Hieron. c. 4)] .
CAP. V

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.