PL 173, col. 1365
Annales Bambergenses (Auctores varii), J. P. Migne
et 72 anni, cicli indictionum a nativitate Christi 77 et anni 13. Caeterum ultra hunc annum adjeci 460
annos adhuc forte futuros ad completionem tertii magni cicli pascalis, in quibus successurae posteritati
statum futurorum temporum discere et assignare relinquo, suppliciter rogans omnes ista lecturos, ut
mei peccatoris humilisque presbiteri Heimonis, qui haec qualiacunque non ad novitatis ostentationem,
sed ad veritatis investigationem et juniorum excitationem elaboravi, dignentur apud Dominum Jesum
Christum in bono reminisci. » In fine cycli addit:
« Sic finitur tertius magnus paschalis ciclus a passione Domini. Post ejus completionem, si cui forte
tunc placuerit, superaddat illi, quantum sibi collibuerit.--Et tu, frater dilectissime Burcarde, ne cesses
orare pro me, ut ereptus de lacu miseriae et de luto fecis mundanae, hujus regni et societatis sanctorum
particeps fieri merear.
Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci. »
Liber, defuncto post quadriennium Heimone, bibliothecae Sancti Michaelis illatus, ibique per quadraginta
circiter annos adnotationibus historicis auctus est, sed hodie latet. Exstant tamen alii duo codices, quorum
1) Alter ex Babenbergensi circa annum 1180 descriptus, in monasterio a sancto Ottone Babenbergensi episcopo
condito Ensdorfensi, ad Vilsam fluvium prope Ambergam sito, per tria saltem saecula servatus
notisque historicis auctus est, deinde in Maurimonasterium prope Tabernas translatus, hodie in bibliotheca
universitatis Argentoratensis servatur, ubi eum an. 1841 evolvi.
2) Alter regius Monacensis inter Latinos in folio majore numero 2 signatus, ante aliquot saecula ex Augustensi
ecclesia bibliothecae electorali Bawaricae illatus esse videtur; siquidem continuationem Heimonis Augustanam
quam infra edituri sumus, praetereaque annales Augustanos tomo scriptorum tertio primum in lucem
prolatos exhibet. Evolvi eum an. 1833. Quibus ita usus sum, ut ex chronographia Heimonis usque ad exitum
saeculi undecimi paucis tantum notitiis propositis, reliquas usque ad an. 1135 omnes, tum annales Babenbergenses
et Ensdorfenses, ultimo vero loco Augustanos sisterem, quibus ad reliquos Sueviae annales transitus
paratur.
EX CHRONOGRAPHIA HEIMONIS.
I.--EX CODICE ENSDORFENSI.
1006.
Episcopium Babenberg a rege Heinrico
secundo constituitur, Eberhardus ibi primus episcopus
preficitur [cf. Ann. Witzburg.].
1012.
Domus sancti Petri et sancti Georgii Babenberg
dedicatur.
1040.
Eberhardus primus episcopus Babenberg
obiit.
1096.
Facta est expedicio contra Sarracenos
sub duce Gotfrido de Loven.
1098.
Capta est Jerusalem.
1100.
[Hoc anno ordo sancti Bernhardi sumpsit
inicium manu saec. XIV. ]
Paschalis secundus papa 161u
s sedit annis 19.
Hic pium Ottonem consecravit 4. Idus Maii in sancta
die pentecostes, et pallium ei cum aliis privilegiis
dedit.
1106.
Heinricus quartus imperator obiit. Cui successit
filius ejus Heinricus quintus, et regnavit post
eum annis 20.