PL 173, col. 1368
Annales Bambergenses (Auctores varii), J. P. Migne
filius ejus Heinricus quintus, et regnavit post
eum annis 20.
1108.
Heinricus rex adhuc puer, Italiam indeque
Romam cum maximo exercitu intrans, Paschalem
papam quia inique potestati suae restitit, captivatum
vinculis injecit; dimissus autem, investituras episcopatuum
eundem regem primus resignare coegit.
1117.
Terremotus magnus ubique terrarum, semel
in die, semel in nocte est factus.*
1126.
Heinricus quintus imperator 8. Kal. Junii
obiit, cui successit circa Kal. Septembris Lotharius
tercius genere Saxo, et regnavit annis 11.
1131.
Lotharius rex cum expeditione Italiam intrat,
et Augustam totam in suburbio ferro et igne
vastat.
1133.
Hermannus Augustensis episcopus obiit.
Waltherus eligitur 14. Kalendas Aprilis. Eodem anno
tenebrae factae sunt 3. Nonas Augusti.
1134.
Waltherus in Saligenstat episcopus ordinatur
5. Idus Septembris.
1135.
Hoc anno ista collectio et digestio ciclorum
ab initio mundi usque huc facta est.
ANNALES BABENBERGENSES.
1153.
Cunradus III. rex obiit 16 Kal. Martii. Fridericus
successit 4. Non. ejusdem.
1155.
**Otto palatinus obiit [ fundator hujus cenobii
felicis recordationis saec. XV. ].
1158.
**Victor et Alexander in apostolica sede
discordes erant.
1170.
Eberhardus decimus episcopus, vir misericordiae
et pietatis, migravit ad Christum Cui ipsa
die Hermannus praepositus unanimi tocius cleri et
populi electione substituitur.
*Helmricus abbas quartus hujus loci obiit. Boto
subrogatur.
1173.
**Heilica palatina obiit [ fundatrix hujus
cenobii pie memorie et omni laude digna saec. XV. ].
1177.
Hermannus undecimus episcopus obiit. Otto
regali prosapia ortus, majoris quoque aecclesiae praepositus,
subrogatur. Generalis synodus 514 episcoporum
sub Alexandro papa agitur. In qua etiam
memoratus Otto se suosque successores a domno
papa consecrari debere praerogative, dominica Judica
consecratus obtinuit.
1180.
[ Hoc anno mutatus est marchionatus Styrie
in ducatum. Eodem anno Otto de Scheyria fit dux
Wawarie. saec. XV. ]
ANNALES ENSDORFENSES