PL 175, col. 10

De scripturis et scriptoribus sacris (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

philosophi, in qua quasi membra quaedam virtutum
de corpore bonitatis truncata pinxerunt; sed membra
virtutum viva esse non possunt sine corpore
charitatis Dei. Omnes virtutes unum corpus faciunt;
cujus corporis caput charitas est. Nec possunt vivere
membra corporis nisi sensificentur a capite.
Scripturae igitur illae, in quibus veritas sine contagione
erroris non percipitur, neque ad veram Dei
cognitionem sive dilectionem anima reparatur:
nequaquam divinitatis nomine censeri dignae sunt.
Sola autem illa Scriptura jure divina appellatur,
quae per Spiritum Dei aspirata est, et per eos qui
Spiritu Dei locuti sunt, administrata, hominem divinum
facit, ad similitudinem Dei illum reformans,
instruendo ad cognitionem, et exhortando ad dilectionem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.