PL 175, col. 12
De scripturis et scriptoribus sacris (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
proprietatem quamdam ab aliis Scripturis
differentem, quod in eo primum per verba quae recitantur,
de rebus quibusdam agitur, quae rursum
res vice verborum ad significationem aliarum rerum
proponuntur. Historia dicitur a verbo graeco ἰςορέω,
historeo, quod est video et narro. Propterea
quod apud veteres nulli licebat scribere res gestas,
nisi a se visas, ne falsitas admisceretur veritati
peccato scriptoris, plus, aut minus, aut aliter dicentis.
Secundum hoc proprie et districte dicitur historia;
sed solet largius accipi, ut dicatur historia
sensus qui primo loco ex significatione verborum
habetur ad res. Secunda expositio est allegorica. Est
autem allegoria, cum per id quod ex littera significatum
proponitur, aliud aliquid sive in praeterito
sive in praesenti sive in futuro factum significatur.
Dicitur allegoria quasi alieniloquium, quia aliud dicitur
et aliud significatur, quae subdividitur in
simplicem allegoriam et anagogen. Et est simplex
allegoria, cum per visibile factum aliud invisibile
factum significatur. Anagoge, id est sursum
ductio, cum per visibile invisibile factum declaratur.
Hujus triplicis intelligentiae unum ponatur
exemplum. Erat vir in terra Hus, nomine Job,
qui prius dives ad tantam devenit miseriam, quod
sedens in sterquilinio etiam saniem corporis sui
testa radebat. Sensus historiae patet. Veniamus ad
allegoriam, ut per res a vocibus significatas, alias
res significari consideremus et per factum aliud factum.
Job itaque, qui interpretatur dolens, Christum
significat, qui prius in divitiis gloriae Patris eidem
coaequalis, condescendit nostrae miseriae, et sedit
humiliatus in sterquilinio hujus mundi, omnibus
nostris defectibus, praeter peccatum, communicans.
Quid etiam per hoc factum, faciendum, id est dignum
fieri significetur, inquiramus. Job quemlibet
justum vel animam poenitentem potest significare,
quae componit in memoria sua sterquilinium ex omnibus
peccatis quae fecit, et non ad horam, sed perseveranter
super hoc sedendo et meditando flere
non cessat. Et haec facta ad litteram, quae repraesentant
hujusmodi spiritualia, sacramenta dicuntur.
CAP. IV.-- Non omnia in divino eloquio comperta, sed quaedam duntaxat ad dictam triplicem interpretationem esse adigenda.
Sane non omnia, quae in divino reperiuntur eloquio,
ad hanc triplicem torquenda sunt interpretationem,
ut singula historiam, allegoriam et tropologiam
simul continere credantur. Quod et si in multis
congrue assignari possit; ubique tamen observare,
aut difficile est, aut impossibile. Sicut enim
in cithara et hujusmodi organis musicis, non quidem
omnia quae tanguntur canorum aliquid resonant,