PL 175, col. 15

De scripturis et scriptoribus sacris (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

quod verbum Dei foris habet, et ideo forte pedibus
conculcas, quia lutum est, et contemnis quod corporaliter
et visibiliter gestum littera narrat. Sed
audi: luto isto quod pedibus tuis conculcatur, caeci
oculus ad videndum illuminatur [(Joan. IX)] Lege ergo
Scripturam, et disce primum diligenter quae corporaliter
narrat. Si enim formam horum secundum
seriem narrationis propositae studiose animo impresseris,
quasi ex favo quodam postmodum meditando
spiritualis intelligentiae dulcedinem fuges.
CAP. VI.-- De ordine, numero et auctoritate librorum sacrae Scripturae.
Omnis divina Scriptura in duobus Testamentis
continetur, Veteri videlicet et Novo. Utrumque
Testamentum tribus ordinibus distinguitur: Vetus

Testamentum continet legem, prophetas, agiographos.
Novum autem Evangelium, apostolos, patres.
Primus ordo Veteris Testamenti, id est lex, quam
Hebraei thorath nominant, pentateuchon habet, id
est quinque libros Moysi. In hoc ordine primus est
Beresith, qui est Genesis. Secundus Hellesmoth, qui
est Exodus. Tertius Vagethra, qui est Leviticus.
Quartus Vagedaber, qui est Numeri. Quintus Elleaddaberim,
qui est Deuteronomius. Secundus
ordo est prophetarum, hic continet octo volumina.
Primum est Bennum, id est filius Nun, qui et Josue
et Jesus, et Jesus Nave nuncupatur. Secundum
est Sothim, qui est liber Judicum. Tertium est Samuel,
qui est primus et secundus Regum. Quartum
Malachim, qui est tertius et quartus Regum. Quintum

est Esaias. Sextum Jeremias, Septimum Ezechiel.
Octavum Thereasra qui est duodecim prophetarum.
Deinde tertius ordo novem habet libros.
Primus est Job. Secundus David. Tertius Masloth,
quod graece Parabolae, latine Proverbia sonat, videlicet
Salomonis. Quartus Coeleth, qui est Ecclesiastes.
Quintus Sirasirim, id est Cantica canticorum.
Sextus Daniel. Septimus Dabreiamin, qui est Paralipomenon.
Octavus Esdras. Nonus Esther. Omnes
ergo fiunt numero viginti duo. Sunt praeterea alii
quidam libri, ut Sapientia Salomonis, liber Jesu filii
Sirach, et liber Judith, et Tobias, et libri Machabaeorum,
qui leguntur quidem, sed non scribuntur
in canone. His viginti duobus libris Veteris Testamenti,

octo libri Novi Testamenti junguntur. In
primo ordine Novi Testamenti sunt quatuor Evangelia:
Matthaei, Marci, Lucae et Joannis. In secundo
similiter sunt quatuor: Actus videlicet apostolorum,
Epistolae Pauli numero quatuordecim sub uno volumine
contextae. Canonicae Epistolae, Apocalypsis. In
tertio ordine primum locum habent decretalia, quos
canonicos, id est regulares appellamus. Deinde sanctorum
Patrum scripta, id est, Hieronymi, Augustini,
Ambrosii, Gregorii, Isidori, Origenis, Bedae et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.