PL 175, col. 21

De scripturis et scriptoribus sacris (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

Haec hominum vox est, illa Dei ad homines.
Significatio vocum est ex placito hominum: significatio
rerum naturalis est, et ex operatione Creatoris
volentis quasdam res per alias significari. Est
etiam longe multiplicior significatio rerum quam
vocum. Nam paucae voces plusquam duas aut tres
significationes habent; res autem quaelibet tam multiplex
potest esse in significatione aliarum rerum,
quot in se proprietates visibiles aut invisibiles
habet communes aliis rebus. Hae autem res primae
per voces significatae, et res secundas significantes,
sex circumstantiis discretae considerantur:
quae sunt hae, videlicet res, persona, numerus,
locus, tempus, gestum. In his enim significatio
rerum primarum ad secundas consideratur. Res autem

in hoc loco intelligimus in materia quacunque,
vel substantia inanimata coelestium sive terrestrium,
constitutas: ut sunt lapides, ligna, herbae, et caetera
hujusmodi, quae in elementis vel ex elementis
sunt. Omnis autem res quae ad significandum
proponitur in Scriptura sacra, aut secundum
exteriorem formam, aut secundum interiorem
naturam significat. Rem autem large hic accipimus
supradicta sex continentem, sub qua et
res continetur, id est materia, quam proposuimus
in prima circumstantia. Omnis igitur
res aut secundum interiorem naturam, aut secundum
exteriorem formam significat. Sub exteriori
forma figurae rerum et colores continentur;

quae visu percipimus. Ad interiorem
naturam pertinent aliae rerum proprietates,
quas caeteris sensibus comprehendimus, ut est
dulcedo in sapore, quam percipimus gustu; fragrantia
in odore, quam percipimus olfactu; melos in
sono, quod et quem percipimus auditu; lenitas sive
asperitas in corpore et caetera hujusmodi, quae percipimus
tactu. Prima illa circumstantia, id est res,
quae in hoc loco stricte accipitur, dupliciter significat;
verbi gratia. Nix interiori natura, scilicet frigiditate,
exstinctionem fervoris libidinum; et exteriori forma,
videlicet candore, munditiam operum designat.
Persona est rationalis substantiae individua essentia.
Personae sunt, quae in sacra Scriptura commemorantur,
in quibus secundum eventus et opera et

alio quolibet modo rerum mysticarum significatio
praeparatur. Persona igitur in sacro eloquio significat,
ut Jacob, qui haereditatem patris accepit, Christum
vel populum gentilem designat; Isaac, qui filium
benedixit, Deum patrem figurat. Numerus quoque
significat, ut, verbi gratia; senarius perfectionem.
Unde ait B. Augustinus: Non quia Deus sex
diebus cuncta opera sua condidit perfectus senarius,
sed potius quia perfectus est, illum numerum Deus
ad operandum praeelegit; sed quia numerus multifariam
significationem habere dignoscitur, de eo
aliquanto latius tractandum est.
CAP. XV.-- De numeris mysticis sacrae Scripturae.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.