PL 175, col. 238

Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

quod nihil est nisi ipsum quod videtur, et veniunt
alii, et contestantur quod nihil vere est nisi ipsum
quod non videtur. Et in his omnibus congerunt et
multiplicant argumenta sua, et texunt rationes, et
quasi rationes: et est cuique ratio existimatio sua.
Proposuit enim Deus opus suum in oculis hominum,
ut interroget corda ipsorum de eo: et ipse
retrorsum absconditus latet, donec experiantur
exercitationem nostram in illo. Et hauriunt sensu,
et corde dijudicant, et proferunt plurima de thesauro
judiciorum suorum, et de profunda abysso
phantasiarum, et opinionum falsarum suarum et
cogitationum inanium. Et dicunt alii quod natura
sola est, et non est aliud; et Deus nihil est,
sed timor vanus adinvenit omnia; et sic fuit semper

quod est ab initio, et ante initium sine initio.
Et volvuntur saecula, et operatur seipsam natura, et
renovat, et non potest aliud esse quam semper erat.
Alii contra proclamant et litigant pro injuria creatoris,
et defendere se putant quem impugnant ipsi
mendaciis suis. Dicunt esse opificem, qui de coaeterna
sibi materia universa finxerit, ut formam
daret meliorem, et non cognoscunt isti creatoris
potentiam, sed abnegant de nihilo factum aliquid:
negantque horum, quae sunt quippiam in nihilum
posse relabi: sed tantum in alterationibus
rerum operam conditoris consistere. Post hos
alii succedunt litigantes, et disputantes, et promittunt
errorem tollere, et manifestare veritatem
et ipsi de nihilo cuncta facta confitentur, et factum

non esse per quem facta sunt omnia; et
fuisse aliquando quando creatum nihil fuit, et fuisse
tunc ipsum qui semper fuit. Et habent isti in suis
dogmatibus quasi principium bonum, sed succedit
malus finis. Qui enim de rerum creatione quasi vera
sentiunt, de subsistentia rerum plurima mentiuntur,
et non est finis disputationum et adinventionum
hominum. Fingunt essentias, et formas, et atomos,
et ideas principalium constitutionum, et elementa
plurima, et nascentias infinitas, et motus invisibiles
et efficientias procreatrices. Et in iis omnibus multiplicantur
simulacra rationum, et fiunt disputationes
plurimae, et veritas non est in eis omnibus. Similiter
enim qui dicit, falsum dicit, et qui contradicit,

falsum dicit, quia disputando et mentiendo omnes
una vanitate a veritate elongaverunt. Neque enim
invenire poterit homo opus quod operatus est Deus
ab initio usque ad finem. Ex omnibus quae facta
sunt ab initio et quae facienda sunt usque ad finem,
non poterit homo invenire unum aliquid ut comprehendat
illud, et sciat totum quod est ipsum. Nam
et si quidam videantur invenisse plurima, proposita
erant omnia, et quae occulta fuerunt nullatenus inveniri
potuerunt. Tradidit enim Deus mundum disputationi
eorum, et proposuit eis opera sua, ut viderent
ea et judicarent. Et in iis manifestavit multa
quae voluit agnosci, et quae abscondita esse voluit,
non potuerunt inveniri. Propterea omnia quae cognita
sunt in eis manifestavit Deus; et non invenit ea

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.