PL 175, col. 245

Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

et si quaedam videre videtur non penetrat totum, et
fit dubium totum, quia non manifestatur totum;
propterea ne rixetur homo in dubiis contra Deum,
et murmuret in adversis constitutus, dono Dei conceduntur
prospera multa, et placita plurima, ut licite
utatur homo bonis justo labore acquisitis, et
gaudeat, et laetetur, et mitiget conscientiam suam
adversus Deum. Et bene sentiat de illo, et non disputet
neque contendat adversus illum, quasi adversetur
Deus qui bona largitus est. Hoc enim sibi
vult quod subjungitur, dicens: Et cognovi, quod non
esset melius nisi laetari, et facere bona in vita sua.
Qui enim sibi benefacit in vita sua de his quae dono
Dei concessa sunt hominibus ad fruendum ut laetetur
et gaudeat in Deo suo, melius facit quam qui

disputat et contendit adversus Deum. Omnis enim
homo qui comedit, et bibit, et videt bonum de labore
suo, hoc donum Dei est. Idcirco hoc quia donum Dei
est, et licite concessum a Deo, melius est quam disputare,
et contendere, et murmurare: quod donum
Dei non est, nec concessum hominibus a Deo; quia
malum est et afflictio magna. Multum quippe affligitur
qui neque amare vel approhare potest, quod
sustinet; nec quod odit, immutare. Idcirco multum
affligitur qui disputat, et rixatur contra Deum, blasphemans
judicia ejus et opera ejus detestans, cum
ea quae operatur Deus homo mullatenus possit immutare.
Propterea quod sequitur et dicit: Didici, quod
omnia opera quae fecit Deus perseverarent in aeternum.

Sicut enim opera conditionis in generibus suis
ordinem divinae institutionis non transeunt, ita quoque
opera judiciorum ejus, quibus facta hominum
et totum mundum disponit, sententiam praedestinationis
et providentiae ejus in aeternum fixam non
confundunt. Neque enim addere illis quidquam possumus,
ut amplius sit quam provisum est; neque
auferre, ut sint minus quae facta sunt, ut timeatur
Deus. Propter hoc namque dispositio rerum visibilium
in cursu transeuntium rerum et succedentium
vicissitudine ordinem non confundit, ut sciat homo
et intelligat providentiam esse aeternam, quae ab initio
rata constantique praecepti sui examinatione
quemadmodum proventus suos temporibus suis

consequerentur, cuncta disposuit. Ut illam quoque
in factis suis discat metuere, cujus omnipotentiam
cernit in cunctis suis operibus, et judiciis constantiam
atque immutabilem permanere. Rata quippe
dispositio operis et certa moderatio, qua cuncta
temporibus suis ad effectum producit Deus, manifeste
demonstrat, quod sicut sua sapientia in discernendo
non fallitur, ita quoque consilium suum in
judicando non mutatur. Quod factum est ipsum permanet.
Sicut in hoc toto rerum conditarum corpore
quod factum est permanet, quia dispositionis ordo
non confunditur, etiamsi natura mutabilis varietur,
ita etiam in judiciis ejus quod factum est permanet,
quia in eo etiam quod secundum ineffabilem
dispensationem, variationem temporum dissimiliter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.