PL 175, col. 25

De scripturis et scriptoribus sacris (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

Multa in Scriptura sacra occurrunt, quae rerum
gestarum seriem ignorantibus, difficultatum pariunt
intelligendi. Quemadmodum hoc quod in libro Judith
legitur, Arfaxat rex Judaeorum multas gentes
suo imperio subjugasse, ac contra Nabuchodonosor
regem Assyriorum pugnasse, et jure obtentus belli
eidem regi Assyriorum ad omnia regna suae ditioni
subjicienda spem ac confidentiam addidisse. Hinc
Nabuchodonosor Holofernem, principem militiae, ad
debellandas gentes misisse; qui subactis caeteris,
Judaeos rebellare conantes in Bethulia obsedit, atque,
Achior principe filiorum Amon narrante, didicit
ipsum esse populum qui, nuper a captivitate reversus,
eadem montana possedit. Si igitur quaerimus,

quo tempore haec gesta sint, vel quis fuerit Nabuchodonosor
iste qui in Ninive regnavit, cum Nabuchodonosor
non in Ninive, sed in Babylone regnasse
perhibeatur, neque Assyriorum sed Chaldaeorum
fuisse rex legatur, idemque in reditu populi de
captivitate Babylonis jam mortuus nequaquam dubitetur,
non parva in his diligenter considerantibus
dubitatio exoritur. Dicunt itaque hunc Nabuchodonosor
Cambysem filium Cyri intelligendum; qui
propterea ab Hebraeis secundus Nabuchodonosor appellatus
est, quod, ut credebatur, illius Nabuchodonosor
facta imitans, magnam in filios Israel crudelitatem
exercuit. Ubi reliqua forsitan convenire
potuissent, nisi quod in libro Judith legitur verbum
factum in domo Nabuchodonosor anno duodecimo

regni ejus, cum Cambyses filius Cyri non nisi octo
annis regnasse perhibeatur. Verum in numeris
multa mendacia scriptorum libris inesse deprehendimur,
tamen in ejusmodi studiosus lector
moveri non debet, quia aliquid est, veritati
appropinquasse, illic etiam ubi non contingit in
toto illam comprehendere. In libris etiam Machabaeorum
et in Daniele quaedam dicuntur, quae non facile
intelligere possis, nisi cognoveris primum eos qui
post Alexandrum Magnum in regnum Syriae et Aegypti
successerunt: In Daniele siquidem audis regem
aquilonis frequenter nominari; ubi per austrum nihil
aliud quam regnum Aegypti; et per aquilonem
nihil aliud quam regum Syriae, secundum litteram

intelligi oportet; quorum reges alternis vicibus,
nunc pace nunc bello ad invicem varia tempora habuisse
leguntur. Quas vicissitudines, nisi prius eorum
gestis cognitis, non facile discernes. Item quod
in libro Machabaeorum legimus, Antiochum atque
Demetrium eorumque successores pro regno Syriae
ex adverso pugnantes, ipsumque regnum quasi paterno
jure hinc inde utrosque vindicantes, intelligere
non poteris qua de causa factum sit, nisi agnoveris
qualiter Seleucus filius Antiochi Magni, rex Syriae,
moriens successorem reliquerit Antiochum Epiphaneum
fratrem suum. Quo mortuo Demetrius Seleuci
filius egressus ab urbe Roma venit in Syriam, in regnum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.