PL 175, col. 251

Homiliae in Ecclesiasten (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

hoc, quia illud nesciunt, nec demonstrari eis potest
ab iis qui fide hoc capiunt, quia ipsi fidem non capiunt.
Propterea putant ipsi hominem nihil prorsus
jumento habere amplius, quia nesciunt quod spiritus
filiorum Adam vadit sursum, et spiritus jumentorum
deorsum. Et cum dicitur eis: quod homo
jumento amplius habet, quia spiritus hominis sursum
vadit ad vitam, et spiritus jumentorum ad mortem
deorsum, dicunt: Quis novit hoc? Non enim
putant sciri aliquid posse, nisi oculo carnis videatur,
et contingatur sensu, et ideo scientiam fidei
non recipiunt, qua sola homo ad id revocatur in quo
jumento habet amplius. Et quia videre non possunt
illud, nec contingere in manifesto ut comprehendant
quid hoc est, quod habet homo jumento amplius:

desperant omnino de vita perpetua, et increduli
fiunt iis quae dicuntur, et se in delectationes
vitae praesentis tota intentione projiciunt, quasi haec
sit portio illorum sola, et nihil amplius sint accepturi
postea. Nesciunt enim, quod ideo absconditum
est, ut credatur quod habet homo jumento amplius,
et probetur homo ipse ignorantia sua in fide a Deo.
Si enim videretur non crederetur, sed sciretur; nec
esset meritum, nec probaretur homo, nec convincerentur
iniqui, nec boni exercerentur. Propterea absconditum
est ut non videatur, quod habet homo
jumento amplius, ut fides meritum habeat, et infidelitas
locum. Et sunt multi infideles, et dicunt:
Quis novit hoc? Et probant certa pro incertis non
esse relinquenda; et incipiunt praesentia amplecti,

et ea quae videntur rapere, ut teneant quae certa
sunt; et ludificantur in incerto quia transeunt, et
elabuntur dum teneri putantur; et succedunt quae
certa sunt, quae putabantur incerta. Haec omnia demonstrat
iste, et format narrationem suam huc et
illuc, ut sequatur mentes hominum, quoniam in
hunc modum ipsae nutant, et fluctuant in incerto
vitae caliginosae. Dixit enim dubitationem hominum
de vita sua, quia ignorant an habeat homo jumento
amplius, et non inveniunt quis noverit, si post mortem
corporis spiritus hominis superstes in vita remaneat;
nunc ipsorum vocem in approbationem
praesentium delectationum pro hac ipsa sua dubitatione,
ac desperatione vitae futurae assumit, dicens:
Deprehendi: nihil esse melius quam laetari hominem

in opere suo: et hanc esse partem illius. Qui enim
futuram vitam esse non credunt, ii partem hominis
hanc solam esse putant, ut laetetur in opere suo et
in hac vita labore suo perfruatur; quoniam qui
mercedem post opus consummatum subsecuturam
non existimant, ii operis emolumentum non post
opus, sed in opere capiendum arbitrantur, atque
illum felicem solum esse qui sui laboris fructum in
praesenti ad usum praeparat, non eum qui sui operis
mercedem in posterum capiendam reservat.
Quis enim cum adducet, ut post se futura cognoscat? Ex quo ab hac vita semel egressus fuerit homo,
non adducitur amplius, nec revocatur ultra in
hanc vitam ut experiatur, et sentiat rursum quae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.