PL 175, col. 933

Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

capiant, et videant in seipsis lucentia ex ipsa. Non
enim possunt videre vel apprehendere illam, quae
non lucent ex illa, quia sine luce neque ipsa videri
lux potest. Et sunt quidem ista speciosa simulacra
lucis ad invisibilem profusionem, ut per visibilia invisibilia
videantur. Non enim bonum illud, et lux
ipsa ista lux est; et tamen secundum aliquid lux
est, et vere lux dici potest: et cum dicitur lux, verum
dicitur quia lux est, et lux illius imago est. Et
quod in hac luce est, in illo bono est; quoniam ipsa
lux ab illo bonum est, et totum in illo est, quia ab
illo totum est: non enim cum ab illo esse coepit, in

CAP. I. Quod divina illuminatio secundum bonitatem varie impraevisa proveniens, manet simpla: et non hoc
solum, sed et unificat illuminata.
CAP. II. Quam pulchre divina et coelestia per dissimilia symbola manifestantur.
CAP. III. Quid est hierarchia, et quae per hierarchiam intelligantur.
CAP. IV. Quid significat angelorum cognominatio.
CAP. V. Quare omnes coelestes essentiae communiter angeli dicuntur.
CAP. VI. Quae prima coelestium essentiarum dispositio, quae media, quae ultima.
CAP. VII. De seraphin, et cherubin, et de thronis et de prima eorum hierarchia.
CAP. VIII. De dominationibus, et virtutibus, et potestatibus et de media eorum hierarchia.
CAP. IX. De principibus, et archangelis, et angelis, et de ultima eorum hierarchia.
CAP. X. Repetitio et congregatio angelicae ordinationis.
CAP. XI. Quare omnes coelestes essentiae communiter virtutes coelestes vocantur.
CAP. XII. Quare secundum homines summi sacerdotes angeli vocantur,
CAP. XIII. Quare a Seraphin dicitur purgatus fuisse propheta Isaias.
CAP. XIV. Quid significat traditus angelicus numerus.
CAP. XV. Quae formativae angelicarum virtutum imagines, et quae deinde.
TITULUS CAPITULI I. Quod divina illuminatio secundum bonitatem varie impraevisa proveniens, manet simpla; et non hoc solum sed et unificat illuminata.
LITTERA.

« Omne datum optimum, et omne donum perfectum
desursum est descendens a Patre luminum [(Jac. I)]
. » Sed et omnis, Patre moto, manifestationis luminum
processio in nos optime ac large proveniens: iterum
ut unifica virtus restituens nos replet, ac convertit ad
congregantis Patris unitatem, et deificam simplicitatem.
Etenim ex ipso omnia, et in ipsum
[(Rom. XI)]
, ut divinum ait verbum. Ergo Jesum invocantes paternum
lumen, quod est quod verum quod « illuminat
omnem hominem venientem in hunc mundum
[(Joan.
I)]
» per quem ad principale lumen Patrem accessum
habuimus [(Ephes. II)]
: in sanctissimorum eloquiorum
Patre traditas illuminationes, quantum possibile est,
respiciemus. Et ab ipsis symbolice nobis, et anagogice

manifestatas coelestium animorum hierarchias,
quantum potentes sumus, considerabimus. Et principalem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.