PL 175, col. 935
Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
nostram hierarchiam perfectissima sacrorum dispositio
coelestium hierarchiarum super mundana imitatione
dignam judicans, et dictas immateriales hierarchias
materialibus figuris, et formalibus compositionibus
varificans tradidit, ut proportionaliter nobis ipsis a
sacratissimis formationibus in simplas, et non figuratas
ascendamus altitudines et similitudines. Quoniam
neque possibile est nostro animo ad non materialem illam
ascendere coelestium hierarchiarum, et imitationem,
et contemplationem, nisi ea, quae secundum ipsum est,
materiali manuductione utatur. Visibiles quidem formas
invisibilis pulchritudinis imaginationes arbitrans,
et sensibiles suavitates figuras invisibilis distributionis,
et immaterialis luculentiae imaginem materialia
lumina, et secundum intellectum contemplativae plenitudinis
discursas sacras disciplinas, et adunati ad
divina, et ordinati habitus earum, quae hic sunt, dispositionum,
ordines, et Jesu participationis ipsam
divinissimae eucharistiae assumptionem, et quaecunque
alia coelestibus quidem essentiis super mundane, nobis
vero symbolice tradita sunt. Propter hanc ergo nostram
corrationalem theosin misericors perfectionis
principium, et coelestes hierarchias nobis manifestans,
et comministram earum perficiens nostram hierarchiam
ad virtutem, nostramque similitudinem deiformis earum
sanctificationis sensibilibus imaginibus super coelestes
descripsit intellectus, in sacris eloquiorum compositionibus,
ut nos reduceret per sensibilia ad intellectualia,
et ex sacre figuratis symbolis in simplas coelestium
hierarchiarum summitates.
EXPOSITIO.
Primus liber Dionysii theologi Areopagitae, qui de
coelesti hierarchia, id est coelesti principatu inscribitur,
quindecim capitulis contextus est: in quibus
coelestium spirituum dona, et officia, virtutes, et
operationes per singulos ordines, et gradus, et distributiones,
et differentias diligenter enumerat. Titulus
autem primi capituli est: Quoniam omnis divina
illuminatio secundum bonitatem varie impraevisa
proveniens manet simpla, et non hoc solum sed
etiam unificat illuminata. Ipsa enim gratia divina
illuminatio est, et ipsa dona gratiae lumina sunt
illuminantia eos qui se participant; et omnia gratia
ab uno fonte descendit, et omnis illuminatio
ab uno lumine; et multi sunt radii, et unum lumen:
et spargit se unum lumen, ut multos illuminet;
et lucent illuminati multi, et non videtur nisi
unum lumen, et fiunt lumen unum in lumine uno.
Tali similitudine monstrat theologia quomodo unum
bonum multis se participandum praebet, ut unum
sint in illo; qui unam trahunt similitudinem ex illo.
Deinde prosequitur theologus, et ostendit, quod invisibiles
gratiae operationes, et donorum invisibilium
distributiones, non nisi visibilibus signis et
similitudinibus possunt demonstrari aut intelligi;
et quod omnis visibiles species, et sensibilis natura
aliquam similitudinem teneat ad invisibilium demonstrationem.
Quoniam sicut omne bonum a