PL 175, col. 938

Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

virtus, quae dispersa colligit; diversa componit, et
ex multis unum facit, et ita restituens, et reformans
convertit nos, qui prius dissimilitudine fuimus aversi,
multitudine diversi, pravitate perversi. Convertit
dico ad congregantis Patris unitatem, et deificam
simplicitatem. Lux enim Patris invisibilis in se,
procedens in nos, et exiens ad manifestationem vacuos
invenit, et inanes a vero bono; et infundens
se nobis replet nos secundum uniuscujusque nostrum
virtutem et capacitatem; et cum repleverit,
convertit nos, ut non dissideamus a Patre, sed in
eadem similitudine et imagine respiciamus ad
ipsum, qua non discordamus ab ipso. Replet quidem
illuminando; et convertit lumina faciendo. Replemur
enim in eo quod lumen accipimus; convertimur

autem in eo quod ex accepto lumine, et ipsi
lumina sumus. Nam in eo cum lumine unus sumus,
et in lumine unum sumus, quod lumen sumus, et
est unitas in una similitudine, in uno lumine, in
una claritate, et unum illuminans, et lucens lumen.
Quia igitur omne bonum a summo bono est, et
omne bonum ad summum bonum est; ab illo enim
accipimus, quod cum illo unum sumus; nec esset
in nobis, quo respiceremus ad illum, nisi prius
quod suum est, nostrum fieret per illum. « Etenim
ex ipso omnia, et in ipsum, ut divinum ait verbum. »
Id est, ut divini verbi auctoritas testatur, ex ipso
procedentia, in ipsum conversa; ex ipso principio
in ipsum finem. Possumus autem adhuc et motum
Patris non inconvenienter accipere principium nostrae

contemplationis. Mens etenim tenebris suis assueta,
quando internam claritatem contemplari nititur,
quasi trementibus, et palpantibus luminibus
vim insoliti fulgoris non sustinens, ipsis primis aspectus
radiis reverberatur; et apparet illi quasi tremulum
lumen; et moveri videtur ipsum lumen,
cum potius illius tenebrae solae moveantur, et fugiant
praesentiam luminis coruscantis. Et videtur
motus luminis hic esse, cum sit tenebrarum fugientium
lumen; et post motum ipsum funduntur
lumina, et procedunt ad manifestationem, quae stantibus
tenebris videri non potuerunt, et replent nos
lumine, ut luceamus, et lumina simus, sicut lumen
est ipsum, quod nos illuminat, ut ex ipso sint omnia,

et in ipsum; quae principium subsistendi accipiunt
ab ipso, et finem consummationis in ipso,
sicut divinum verbum per Paulum apostolum, testatur:
« Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso
sunt omnia: ipsi gloria in saecula. Amen [(Rom. XI)] . »
« Ergo Jesum invocantes paternum lumen, quod
est, verum, quod illuminat omnem hominem venientem
in hunc mundum [(Joan. I)] ; per quem ad
principale lumen Patrem accessum habuimus; in
sacratissimorum eloquiorum Patre traditas illuminationes
quantum possibile respiciemus, et ab ipsis
symbolice nobis, et anagogice manifestatas coelestium
animorum hierarchias, quantum potentes sumus,
considerabimus. » Superiori capitulo sequentis
operis summam breviter complexus est, quoniam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.