PL 175, col. 940

Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

aequalis esse. Pater quippe Jesu Deus est, et solum,
Deus; Filius autem Deus est, nec solum, sed etiam
homo et Deus; et est lumen Jesus in eo quod est Deus;
et idem lumen, quod est Pater Deus. In eo vero,
quod homo est, lumen est, quoniam et ipsa Jesu
humanitas lumen fuit in eo quod veritatem demonstravit,
et principale lumen Patrem revelavit. Sed
lumen humanitatis Jesu minus fuit lumine deitatis,
et in lumine quidem humanitatis Jesus inferior fuit
Patre, in lumine vero divinitatis idem cum Patre.
Et venimus per ipsum ad ipsum lumen humanitatis,
in quo erat solus Filius, ad lumen divinitatis, in
quo erat Pater, et Filius. Idcirco accessum habuimus
per Filium ad Patrem; nec ad solum Patrem,
sed et ad Filium et ad Patrem. Video et alium accessum

per Jesum ad principale lumen Patrem. Jesus
enim sapientia Patris est, et ipsa sapientia Patrem
revelavit, et exivit sapientia Patris, Patre permanente
in abscondito: et mansit Pater invisibilis,
et sapientia ejus visibilis facta est, ut ad invisibilem
Patrem perduceret, et cum facta est visibilis, non
desiit invisibilis esse, quia venit eo ubi non erat:
inde, ubi erat, non recessit. Et exivit primum per
creaturam mundi, et manifestavit se in operibus
suis: et coepit visibiliter videri invisibilis in eo
quod erat visibile, et monstratum est quoddam lumen,
ut duceret ad majus lumen: et erat primum
lumen sapientiae, et secundum lumen sapientia. Et
factus est nobis Jesus via ad Patrem; ex inferiori
lumine ad lumen principale. Deinde venit secundo

sapientia, et exivit, ut dictum est, per carnem, et
facta est lumen in testa, ut illuminaret nos, et assuefaceret
ad majus lumen, et perduceret ad principale
lumen. Sed et ita accessum habuimus per Jesum
ad principale lumen Patrem. « Ergo Jesum
invocantes paternum lumen, quod est, quod verum,
quod illuminat omnem hominem venientem in hunc
mundum: per quem ad principale lumen Patrem
accessum habuimus. » Hucusque pendet sententia
donec sequentibus compleatur; et est sensus. Nos
invocantes Jesum, respiciemus, quantum possibile
est nobis, in illuminationes sacratissimorum eloquiorum,
hoc est in sacratissima eloquia, quae illuminant
nos doctrina veritatis et intelligentia secretorum,

a Patre traditas. Traditae sunt enim a Patre
illuminationes divinorum eloquiorum, ut nos ex
ipsis illuminemur, quousque capaces efficiamur
contemplationis luminis principalis, et ipsis illuminantibus
nunc agnoscimus secreta coelestia, quae
nondum sensu comprehendere valemus. Illuminationes
quoque sacratissimorum eloquiorum accipere
possumus descriptiones sacri eloquii, et configurationes
ex formis visibilibus sumptas, in quibus nobis
statum invisibilium rerum, et coelestium secretorum
rationem modumque ex proposita similitudine demonstrat.
Ipsis enim signis visibilibus humana mens
commodius instruitur, et illuminatur ad invisibilium
cognitionem. Propterea pene ubique in sacro eloquio
rerum visibilium species pro significatione adhibentur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.