PL 175, col. 946
Expositio in Hierarchiam Coelestem S. Dionysii (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
« Etenim neque possibile est aliter nobis lucere
divinum radium, nisi varietate sacrorum vel animum
anagogice circumvelatum, et iis, quae secundum
nos sunt, providentia paterna connaturaliter,
et proprie praeparatum. » Sacra velamina, in quibus
nobis radius divinus lucet, sunt mysticae in sacro
eloquio descriptiones, quae visibiles adducunt formas
et similitudines invisibilium ad declarationem.
Quibus videlicet velaminibus ipse radius divinus
anagogice circumvelatur. Anagoge enim, sicut dictum
est, ascensio mentis, sive elevatio vocatur in
contemplationem supernorum. Anagogice igitur circumvelatur,
quia ad hoc velatur ut amplius clarescat;
ob hoc tegitur ut magis appareat. Ejus igitur
obumbratio nostri est illuminatio; et ejus circumvelatio;
nostri elevatio. Quemadmodum infirmi oculi
solem nube tectum libere conspiciunt, qui coruscum
ejus lumen intueri non possunt: sic et divinum
radium lippientibus mentis oculis lucere impossibile
est, nisi varietate sacrorum velaminum circumvelatum
et praeparatum providentia paterna connaturaliter
et proprie iis, quae secundum nos sunt. Nisi
enim providentia paterna nobis ineffabili bonitate
in hoc providisset, oculis nostris lumen ipsius omnino
lucere non posset: et idcirco paterne et pie
providit nobis, ut ipsum lumen praepararet nobis et
coaptaret iis, quae secundum nos sunt, rebus, et similitudinibus,
et formis: et sic connaturaliter et
proprie, hoc est secundum naturam nostram, et
proprietatem eorum, quae naturae nostrae sunt, praeparatum
et coaptatum ostenderet nobis. Conformat
se nostris, ut per nostra innotescat nobis, ut ea,
quae connaturalia sunt et propria nobis, in demonstrationem
proposita facilius intelligantur a nobis.
Sequitur: « Propter quod et sanctissimam nostram
hierarchiam perfectissima sacrorum dispositio
coelestium hierarchiarum supermundana imitatione
dignam judicans, et dictas immateriales hierarchias
materialibus figuris, et formalibus compositionibus
varificans tradidit. » Ac si diceret: Quia
per visibilia convenienter invisibilia demonstrantur,
idcirco divina Sapientia, quae omnia disponit ad
similitudinem angelicae hierarchiae, quae invisibiliter
ordinata erat in coelis, humanam hierarchiam visibiliter
formavit in terris, ut essent in hominibus
quoque sicut in angelis potestates et principatus
sacri, quibus humana conversatio temporaliter incedens
gubernetur, ut ex visibili dispositione hominum,
invisibilis innotescat dispositio angelorum.
Hoc est enim quod ait: Propter quod perfectissima
sacrorum, hoc est summa hierarchia ipsa ineffabilis
Trinitas, a qua, et secundum quam sacra omnia,
id est sacrae ordinationes omnes disponuntur,
judicans sanctissimam nostram hierarchiam, id est
humanam, dignam supermundana, id est spirituali
vel intellectuali imitatione coelestium hierarchiarum,
ut eas spiritualiter imitetur, et secundum illas disponatur.
Et idcirco varificans id est varie ac multipliciter