PL 176, col. 480

De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

possum ab Ecclesia stipem emere, et corporalis sustentationis
impensam pretio sine simoniae culpa
comparare? Ecce habeo praedia mea aut pecuniam
meam, qua sustentari possem, et vivere; sed forte
timeo violentiam principum, aut fraudem familiarium
sive aliud quodcunque. Forte etiam defectum
aetatis aut imbecillitatem virium mearum considero.
Video quia non possum ipse sicut expedit res meas
disponere, et propriis utilitatibus deservire. Venio
ad ecclesiam, commendo ei res meas, et vitae meae
providentiam committo, et ut alat me, et sustentet,
et de meo mihi subsidium ministret, et ne forte
frauder in aliquo, expeto certam mihi et determinatam
pensam constitui, quantum scilicet
accipit unus aliquis eorum qui ecclesiae deserviunt,

qui in titulo Ecclesiae conscripti sunt.
Praebendam peto ad quotidiani victus usum, sicut
habet alius qui in ecclesia est, qui de ecclesia vivit,
et ecclesiae servit. Dat mihi ecclesia et concedit
illud, mea accipiens et sua reddens, imo mea non
sua mihi dispensans. Quid igitur inde judicandum
sentiam inquiris. Ego tibi breviter respondeo:
quod si Ecclesiam in vita tua dispensatricem facis
aut post mortem haeredem relinquis, ego
prohibere nec volo, nec possum. Et si de tuo
te pascit aut pro tuo, providentia est non culpa;
necessitas non iniquitas. Sic interim ut aliud
non requiras nec accipias, corporalis tibi necessitudo
conceditur, commercium iniquitatis negatur.
CAP. V. De eo quod sota corporalia venduntur.

Contingit autem aliquando ut possessiones Ecclesiae
vel quaelibet alia ecclesiastica bona corporalia
per malos praelatos data vel vendita ab usu Ecclesiae
alienantur. In quo genere crimen simoniae esse non
videtur, quamvis culpa gravis non desit. Quanta
enim iniquitas sit, manifestum est eos qui ad aedificandas
et custodiendas ecclesias positi sunt, destructioni
illarum et eorum quae ad illas pertinent dissipationi
operam dare, maxime si ea quae abalienantur
talia sunt, quae ad usus alienorum nunquam licite
transire possunt, sicut sunt decimae quae ab initio
institutae sunt ad eorum tantum sustentationem qui
tabernaculo deserviunt. Haec igitur ad laicos transferre
quid aliud est, quam de sacro sacrum auferre?

Sic ergo si unicuique peccato nomen culpae conveniens
datum fuerit, nihil mali fit in judicio aequitatis.
PARS UNDECIMA. DE SACRAMENTO CONJUGII.
CAP. I. De excellentia hujus sacramenti, et quae in eo consideranda sint.

etiam ante peccatum legitur institutum;
non tamen ad remedium sed ad officium. In conjugio
autem haec primum consideranda sunt et discernenda,
origo et institutio, cum modo et causis suis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.