PL 176, col. 482

De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

Christi et Ecclesiae sacramentum cum qua noscitur
non fuisse carnale commercium, existimant sacramentum
conjugii esse non posse ubi commistio carnalis
non fuerit. Nesciunt enim quod officium conjugii
in carnis commistione, illam quae inter Christum
et Ecclesiam per carnis susceptionem facta est unionem
figurat, proptereaque Christi et Ecclesiae sacramentum
esse non possit, ubi commercium carnale
non fuerit. Conjugium tamen verum, et verum conjugii
sacramentum esse, etiam si carnale commercium
non fuerit subsecutum, imo potius tanto verius
et sanctius esse, quanto in se nihil habet unde castitas
erubescat, sed unde charitas glorietur. Nam
et ipsum conjugium sacramentum est, sicut et ipsum
officium conjugii sacramentum esse cognoscitur. Sed

conjugium, ut dignum est, sacramentum est illius
societatis quae in spiritu est inter Deum et animam.
Officium vero conjugii sacramentum est illius societatis
quae in carne est inter Christum et Ecclesiam.
Scriptum est enim: Erunt duo in carne una [(Gen. II)]
;
sed si duo in carne una, jam non duo sed una caro. Hoc est sacramentum
quod ait Apostolus magnum in
Christo et Ecclesia [(Ephes. V)]
, ad quod sacramentum
pertinere non potest mulier cum qua noscitur non
fuisse carnale commercium. Potest tamen pertinere
ad aliud sacramentum non magnum in Christo et
Ecclesia, sed majus in Deo et anima. Quid enim?
Si magnum est quod in carne, magnum non est:
imo multo majus quod in spiritu est? Caro, inquit,
nihil prodest, spiritus est qui vivificat
[(Joan. VI)]
. Si
ergo magnum est quod in carne est, majus utique
est quod in spiritu est. Si recte per Scripturam
sanctam Deus sponsus dicitur, et anima rationalis
sponsa vocatur, aliquid profecto inter Deum et animam
est, cujus id quod in conjugio inter masculum
et feminam constat, sacramentum et imago est. Et
forte ut expressius dicatur ipsa societas et quae exterius
in conjugio pacto foederis servatur sacramentum
est, et ipsius sacramenti res est dilectio mutua
animorum, quae ad invicem in societatis et foederis
conjugalis vinculo custoditur. Et haec ipsa rursus
dilectio, qua masculus et femina in sanctitate conjugii
animis uniuntur, sacramentum est; et signum
illius dilectionis uqa Deus rationali animae intus per

infusionem gratiae suae et spiritus sui participationem
conjungitur. Copula igitur carnis quae ante peccatum
in conjugio officium fuit, et post peccatum in eodem
pro remedio concessa est; sic utrobique conjugio
adjungitur, ut cum conjugio ipsa sit, non conjugium
ex ipsa. Nam et ante ipsam conjugium verum est,
et sine ipsa sanctum esse potest; tunc quidem si non
adesset illa infructuosius, nunc autem si illa non
adfuerit, sincerius. Quod enim post peccatum copula
carnis in conjugio admittitur, indulgentiae magis
est et compassionis, ne vitium concupiscentiae
quod in humana carne post peccatum radicavit;
turpius in omnem excessum perflueret, si nusquam
licite excipi potuisset.
CAP. IV. Quid sit conjugium et qui illud legitime contrahere possint, et quis consensus sit legitimus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.