PL 176, col. 490

De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

concedet? Sed vide quomodo concedere Ecclesia
possit illi maritum alterum, quae suum adhuc vivum
esse confitetur. Ipsa dicit vir meus vivit, et tamen
petere praesumit ut alteri nubat. Ergo dicis, ad
continentiam cogenda est mulier ista. Ita sane quia
negligentiam cavere noluit, justum est ut poenam sustineat.
Quare in manifesto non nupsit? Si prius in
nubendo testimonium Ecclesiae habere contempsit,
qua ratione nunc judicium Ecclesiae interpellat? Ipsa
se igitur obligavit. Sustineat itaque nunc poenam
negligentiae ut aliis mulieribus, ne idem praesumant,
correctionis et cautelae exemplum fiat. Continere
peccatum non est, nec impossibile est. etiamsi difficile
est. Si ergo mulieres nolunt continere, caveant
in occulto nubere. Ibi nubant ubi testes habere

possunt, si maritos consentientes habere non possunt.
Quod si culpam vitare nolunt, sustineant poenam.
Qui ergo conjugium suscipere vult, cogitet
primum quod, cum illud susceperit legem ejus portare
debet. Qui appetit quod delectat, portet necesse
est, si in eo vel pro eo evenerit, etiam id quod gravat.
Non ergo permittit Ecclesia illi mulieri quae se alteri
viro nupsisse confitetur, illo vivente ad alias transire
nuptias; etiam si postmodum contingat, ut idem
ipse vir post celebrationem secundarum nuptiarum
ad se reversus et de facto poenitens peccasse se confiteatur,
et ad priorem uxorem redire voluerit, eique
de veritate primi pacti contestetur, non recipit
Ecclesia testimonium ejus, quia variavit verbum
suum; et contra se testimonium tulit, et abstulit

sibi fidem in utroque. Tamen Ecclesia id quod ipsa
fecit, sine causa legitima rescindere non potest. sed
ratum esse debere censet, ne occulta manifestis
praejudicent. Itaque illam homini mulierem pro legitima
uxore adjudicat, quam secundum judicium
Ecclesiae legitime duxisse cognoscitur. Sed dicis:
Si sic ergo judici Ecclesiae stare debet, quoniam
occulta manifestis praejudicare non possunt, quid
illi homini pro anima sua faciendum est, qui vivente
uxore sua alteri adhaerere cogitur, quam nec dimittere
potest, ne praeceptioni et judicio Ecclesiae contraire
videatur, nec sine scrupulo conscientiae tenere
quam vivente adhuc priore contra divinam justitiam
et institutionem illicite sibi sociasse cognoscit? Si

ergo iste talis ad Ecclesiam confugiat quaerens consilium
salutis, quid illi dicet Ecclesia? Audi et
intellige quid illi dicere potest Ecclesia. Si dixerit
ei Ecclesia ut secundam quam publice duxit dimittat,
et ad priorem revertatur, quam modo se contra
primam testationem suam uxorem duxisse confitetur,
et in hoc receperit testimonium ejus, omnes deinceps
qui odio habebunt uxores suas fingent et mentientur
se prius alias duxisse, ut ab iis quas odiunt separentur;
et ita lex matrimonii nihil in se stabilitatis
habebit, sed passim ubique pro voluntate uniuscujusque
dissolvetur. Non ergo Ecclesia aliud dicere
potest illi quam ut matrimonio quod ejus attestatione
firmatum est, fidem servet. Sed dicis: Causa illi est
pro anima sua, consilium salutis quaerit; nam utrobique

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.