PL 176, col. 499

De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

prohibitionem pertinaci praesumptione tenentur, illicitae
et illegitimae copulationes judicantur. Non tamen
hoc de omnibus, sicut supra memoravi, sic sentiendum
existimamus. Nam facta horroris excusatione,
nulla legitimorum nomen poterunt retinere. Aliud
est de illis ubi venialiter peccatur, ut videlicet si
quis infra septimum, aut sextum, aut etiam fortassis
quintum gradum lineam propinquitatis ignorans
temeraret, quod quidem non tam contra naturalem
sive antiquam legalem institutionem, quam contra
subsequentem Ecclesiae praeceptionem esset. Legimus
quod beatus Gregorius Anglis noviter ad fidem
conversis, ne forte Christianam religionem horrerent,
dispensatorie concessit, a quinto gradu consanguinitatis
conjugia copulare: in quo apparet quod ea

quae aliquando dispensationem admittunt, ut licite
manifeste fiant, excusationem habent, etiam si praeter
concessionem ignoranter fiant. Et idcirco fortassis
ejusmodi quandiu omnino latent ignorantia
convenientius existimentur excusari, quae tamen
manifesta facta, quia contra praeceptionem sunt, non
debent tolerari. Haec autem dicta sunt contra illos
qui putant conjugium omnino dici non posse quod
aliquando dissolvi potest.
CAP. XII. De his qui putant etiam inter illegitimas personas quascunque consensum adinvicem habitum conjugium facere.
Alii non minus praecipiti existimatione in contrariam
assertionem feruntur, in tantum ut dicant
quantumlibet illegitimae personae fuerunt cujuscunque

professionis sive ordinis pari consensu adinvicem
facto conjuges esse. Non sacerdotes continentiam
professos, non summos sacerdotes, non monachos
aut sacras virgines ab hac lege excipiendos
putant. Sed habent isti similiter verba quaedam
Scripturarum quibus munire credunt et confirmare
existimationem suam. Et sunt vere quaedam dicta
ejusmodi in quibus convenienter hoc intelligi possit,
si convenienter hoc fieri possit. Sed non sic judicare
debent quibus doctrina Verbi Dei commissa
est, ut, propter unum aliquid confirmandum, a sensu
universorum recedant. Neque partem totum sed totum
pars sequi debet. Sed si forte inveniatur pars a
toto discordans, aut coaptanda est si fieri potest, aut
si fieri non potest abjicienda. Melius enim a parte

receditur, quam a toto. Optimum autem est si et
pars retinetur et totum. Haec ergo sunt quae adducunt
in approbationem assertionis suae. Beatus Augustinus
in libro De professione sanctae viduitatis sic
ait: In conjugali vinculo si pudicitia conservatur,
damnatio non timetur. Sed in viduali et in virginali
continentia excellentia muneris amplioris expetitur.
Qua expetita et electa et voti debito oblata, jam non
solum capessere nuptias, sed etiam, si non nubatur,
nubere velle damnabile est. Nam ut hoc demonstraret
Apostolus non ait: Cum in deliciis haec egerint, in
Christo nubunt, sed nubere volunt. Habentes, inquit, damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt [(I Tim. V)]
,
etsi non nubendo, tamen volendo. Non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.