PL 176, col. 508
De sacramentis (Hugo de S. Victore), J. P. Migne
sive uxor, sive filii, adhuc amplius dico, etiam
si anima nostra avertere voluerit nos a Deo nostro,
non debemus illam audire nec illam attendere, neque
sequi desideria illius. Evangelium nobis clamat: Qui non
dimiserit patrem aut matrem, fratres aut sorores,
uxorem et filios; adhuc autem et animam suam
propter me non est me dignus [(Luc. XIV; Matth. X)]
.
Omnis pietas illic impietas est, ubi ad hoc pius sis
ut impius efficiaris. Videte ergo quod contra causam
Dei nulla causa stare potest; imo nec causa etiam
est quae illi adversatur, quae summa et sola est. Ad
hunc modum dimissio propter Deum non est peccatum,
si alii adjungitur. Injuria enim Creatoris solvit
jus matrimonii. Si infidelis discedit, discedat. Non
est subditus servituti frater in ejusmodi [(I Cor. VII)]
,
servituti subditus esset si vel traheretur invitus, vel teneretur
non voluntarius. Nihil illi debet, sive discedat
sive maneat; perdidit jus suum qui Creatori injuriam
fecit. Si ergo discedit infidelis, discedat; nihil ad
nos: non cogitur fidelis quasi aliquo debito obligatus,
aut sequi discedentem, aut sustinere contemnentem.
Non est subjectus servituti, liber est ut faciat
quod vult, tantum in Domino, ducat uxorem si
vir ille est; si femina est nubat. Quam vult societatem
eligat; non jam tenetur debito prioris societatis,
cujus jus solutum est propter injuriam Creatoris.
Quae videlicet injuria Creatoris non solum tunc excusat
fidelem, quando ab infideli propter Deum dimissus
alteri sine culpa conjungitur; sed tunc etiam
excusat quando ipse fidelis magis societatem fidelem
eligens infidelem cohabitare quidem, volentem,
sed fidem recipere renuentem Christiana devotione
detestatur. Sive enim discedat sive manere eligat
infidelis, nihil debet illi qui fidelis factus est. Nemo
illum cogere potest quin faciat quod velit. Injuria
Creatoris solvit jus matrimonii. Non potest jam infidelis
ab illo quidquam exigere, quia in illo debitum
suum perdidit, postquam Creatori id quod debet
reddere contemnit, habet jam fidelis causam qua justo
negare potest, etiam id quod prius debuit, et quod
adhuc quidem debuisset, si causam intervenientem
et debitum ipsum solventem non habuisset. Ergo
liber est fidelis si socium fidelem eligere vult, nemo
illum prohibere potest; tamen si patitur fidelem
cohabitare volentem, opus perfectionis facit, ad
lucrandum proximum suum; sic dicit Apostolus: Sanctificatus est vir infidelis per mulierem fidelem;
et iterum mulier fidelis per virum fidelem
[(I Cor. VII)]
.
Si ergo fidelis infidelem cohabitare consentientem
ad hoc patitur, ut de infideli faciat fidelem, sive faciat
sive non faciat, quantum in se est lucratur animam
fratris sui, et implet opus pietatis. Si autem
pati non vult detestans infidelitatem ejus, non est
servituti subjectus in ejusmodi frater. Nemo illum
potest cogere si vult quin infidelem deserat, neque
prohibere etiam si voluerit quin se infideli conjungat.
In infideli peccatum est qui fidem respuit, cujus culpa
solvit jus matrimonii, ut jam exigere jure non possit,
quod si exigeretur [a fideli] sine injuria negari non