PL 176, col. 934

De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

in vobis amorem Dei, quid ad contemptum saeculi,
quid ad cavendas insidias inimici, quid ad bonos
affectus nutriendos et parva desideria exstinguenda
valeat, et quid citius cor per compunctionis ardorem
accendat. Quid disciplinam in opere, quid humilitatem
in cogitatione, quid patientiam in adversis
habere doceat, quid denique ad agenda bona securum,
et ad mala cavenda doceat esse circumspectum.
Hoc modo lecta scriptura intelligentiam
confert salutarem, et hanc ipsam sapientiam (quam
pro virtute libenter despicitis) melius postmodum
per virtutem invenitis.
CAP. IX. Quomodo in omnibus operibus suis debeat homo esse circumspectus.
Restat hoc novissimum et maxime fortassis prae

caeteris necessarium, ut videlicet homo in omnibus
operibus suis sit circumspectus et providus, quotidiana
discussione cogitationes, locutiones pariter
et facta sua apud semetipsum examinet. Sapientes
quippe semper agendo discunt, et per exercitium
bonorum operum quotidianis profectibus in majorem
virtutis agnitionem excrescunt. Per experientiam
namque eorum quae faciunt, ad ea quae postmodum
agenda erunt, cautiores fiunt. Videt enim
quod saepe opus quod bona intentione inchoari creditur,
tanto citius hominem in deceptionis laqueum
praecipitat, quanto de intentionis suae principio securus
finem actionis minus observat, et imprudens
quasi via plana ad foveam currit, quia videt quid
faciat, sed quid factum suum sequi debeat, non

attendit. Item non considerat quod nonnunquam
evenire solet, ut affectus animi ita ambiguus sit,
ut nisi ex fine operis discernere non possit homo
qualitatem suae intentionis. Si vero diligenter consideret
ad quem finem tendat mentis affectio, tunc
jam plane vitium esse dignoscitur, in quo prius sibi
animus falso de virtute blandiebatur. Et rursum
invenitur aliud adhuc esse propter quod circumspectio
homini ubique necessaria est, quoniam ad
id etiam quod bonum est, agendum tanto magis
homo peritus efficitur, quanto diligentius facta sua
circumspiciens, seipsum quotidie in proficiendo superare
conatur, cum sollicite attendit quid agat,
quid agere debeat, utrum id quod faciendum est,
faciat; utrum quantum et qualiter faciendum est

faciat; utrum bono operi malum aliquod non admisceat;
utrum bonum, quod agit quanta oportet devotione
impleat; utrum alterius ut suum bonum
diligat; utrum suum ut alterius malum reprehendat.
Per singulos dies vitam suam ad judicium vocat,
mane quando surgere debet considerat quid
egerit per noctem; in vespere quando cubitum vadit,
considerat quid egerit per diem, quantum ad
bona agenda solito alacrior, quantum ad mala vincenda
solito constantior. Si quid ex iis quae agenda
non erant praesumpserit, si in aliquo opere suo insidiis
inimici supplantatus sit, qualiter demum per
indicium transactae deceptionis futuram illius fraudem
cavere possit, quatenus eum nec superveniens

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.