PL 176, col. 940

De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

ducem, nec praeceptorem, nec principem, parat aestate
cibum sibi, et congregat quod comedat in hieme [(Prov. VI)] .
Item de pigro: Sicut acetum dentibus, et
fumus oculis, sic piger iis qui miserunt illum [(Prov.
X)]
. Et de dissoluto: Manus fortium dominabitur,
quae autem remissa est, tributis serviet [(Prov. XII)]
.
Et iterum de pigro: Vult et non vult piger, anima
autem operantium impinguabitur [(Prov. XIII)]
. Rursum
de dissoluto: Qui mollis et dissolutus est in opere
suo, frater est sua opera dissipantis [(Prov. XVIII)]
.
Item de pigro: Abscondit piger manum suam sub
ascella, et laborat si ad os suum applicuerit eam [(Prov. XIX)]
.
Item: Desideria occidunt pigrum, noluerunt
enim quidquam manus ejus operari [(Prov.
XXI)]
. Et iterum: Dicit piger: Leo est in via, in medio

platearum occidendus sum [(Prov. XXII)]
. Item: Sicut
ostiam in cardine suo, sic piger vertitur in lecto [(Prov. XXVI)]
.
Et in libro Ecclesiastico de pigro, tardo
et dissoluto dicitur: In lapide luteo lapidabitur
piger, et omnes loquentur super aspernationem illius.
De stercore boum lapidabitur piger, et omnis qui tetigerit
eum, excutiet manus suas [(Eccli. XXII)]
. Multa
sunt alia si enumerare velim, quae ad increpationem,
vel ad irrisionem horum in Scripturis dicuntur,
de quibus haec ad exhortationem praesentem
vobis dicta sufficere possunt.
Citatus vel inquietus simul et turbidus gestus per
Salomonem iterum reprehenduntur, ubi, sicut jam
in superiori exemplo demonstravimus, de viro apostata
dicitur: Homo apostata, vir inutilis, graditur

ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
pravo corde machinatur malum et omni tempore jurgia
seminat [(Prov. VI)]
. Huic extemplo veniet perditio
sua, nec habebit ultra medicinam. Quam sit
enim perditioni proximus, ipse sua actione satis
demonstrat, qui per inquietudinis vitium in semetipso
pacem perdit etiam priusquam foris obsistentem
inveniat. Et quo praecipitandus sit patet, si occasionem
furoris invenerit, quem nullo turbante exterius
sua intus levitas et impatientia ad furorem
praecipitem rapit. Unde bene postquam inconstantiae
et levitatis signa enumeravit, dicens: Annuit oculis,
digito loquitur, terit pede, novissime indicium furoris
expressit, dicens: Omni tempore jurgia seminat.

Quia, sicut dictum est, primum per levitatis vitium
et inquietudinem pax internae tranquillitatis dissolvitur,
ac sic deinde agitata mens in foveam furoris
praecipitatur. Quamvis enim id ipsum quod dixit,
graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito
loquitur, tam furoris quam inquietudinis signum
sit, tamen hic esse solet ordo perditionis, ut primum
homo per inquietudinem, constantiam gravitatis
deserat, ac sic tandem usque ad impatientiam
furoris erumpat. Habet etiam hic gestus, id est citatus
sive inquietus, cum molli ac procaci affinitatem,
quia levitas aliquando lasciviam, aliquando
impatientiam designat. Inquietus gestus lascivo et
procaci concordat, sicut per Salomonem dicitur: De fenestra domus meae per cancellos prospexi, et video

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.