PL 176, col. 942

De institutione novitiorum (Hugo de S. Victore), J. P. Migne

quem figurantes, oculorum inter videndum alterum
claudunt, alterum aperiunt. Alii majori ridiculo
dimidiato ore loquuntur. Sunt praeterea mille larvae,
mille subsannationes et corrugationes narium, mille
valgia et contortiones labiorum, quae pulchritudinem
faciei et decorem disciplinae deformant. Est
enim facies, disciplinae, speculum, cui tanto major
custodia adhibenda est, quanto minus si quid in ea
peccatum fuerit, celari potest. Temperanda est igitur
facies et mortificanda in gestu suo, ita ut nec
proterve exasperetur, nec molliter dissolvatur, sed
semper habeat et rigidam dulcedinem, et dulcem
rigorem. Alii navigant brachiis incedentes, et duplici
quodam monstro, uno et eodem tempore pedibus
deorsum in terra ambulant, et lacertis sursum in

aere volant. Quod est quaeso monstrum hoc, quod
simul in se fingit et hominis incessum, et navis
remigium, et avis volatum? Libet in hoc, poeticae
illius subsannationis elogio proclamare:
Humano capiti cervicem pictor equinam
Jungere si velit, et varias inducere plumas
Undique collatis membris, ut turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne.
[(HORAT. in Arte poet. v. 1-5)] .
Certe tale mihi videtur hoc portentosae figurationis
schema:
. . . . . . . . . Cujus velut aegri somnia vanae
Fingentur species, ut nec pes nec caput uni
Reddatur formae.
[(Ibid. v. 7-10)] .

Sed ne forte satiram potius quam doctrinam edere
videamur (cum plurima adhuc enumeranda supersint)
modestiae hic quoque oblivisci non debemus.
Etiam sic fortassis negligentibus et indisciplinatis
quantum ipsi in his erubescere debeant, melius silendo
ostendemus. Scire tamen debent unum esse
vitium quod prius intrinsecus statum mentis dissipat,
ac postmodum extrinsecus in membris ordinem
actionis perturbat, sicut jam saepius memorato Salomonis
testimonio comprobatum est, ubi in apostata
homine prius quidem mentis aversio atque defluxio
praecessisse dicitur, ac postmodum confusio atque
perturbatio actionis subsecuta memoratur. In eo enim
quod dicitur: Homo apostata vir inutilis [(Prov. VI)]
,

notatur defluxio mentis, in eo autem quod dicitur, graditur ore perverso, terit pede, annuit oculus, digito
loquitur
[(ibid.)]
, demonstratur confusio actionis. Hinc
etiam est illud quod dicitur in libro Ecclesiastici Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur
sensatus. Amictus corporis et risus dentium et ingressus
hominis enuntiant de illo
[(Eccl. XIX)]
. Quia
videlicet per illud, quod foris sive bene sive male
agitur, interior animi qualitas intuentium oculis
patenter indicatur. Et idcirco oportet ut ad hanc
perturbationem sedandam custodia disciplinae opponatur,
quae unumquodque membrum ad suum officium
restringat, quatenus dum alterum membrum
operatur, alterum aut omnino quietum maneat, aut
si forte ejus opera illi necessaria esse cognoscitur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.