PL 177, col. 208

Excerptiones allegoricae (Auctor incertus), J. P. Migne

humano corpori necessarium, commodum, gratum
parato, fecit Deus hominem possessorem omnium,
dominum universorum, qui, quamvis tempore posterior,
causa tamen prior, dignitate superior invenitur.
Fecit autem Deus corpus humanum de limo
rubrae terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum
vitae, et factus est homo in animam viventem. Plantaverat
autem Dominus Deus paradisum voluptatis a
principio [(Gen. II)]
. Paradisus locus est in Orientis
partibus, pro nunquam, propter magnam aeris temperiem,
frigus vel aestus attingit, sed perpetuus Marius,
vernalisque jucunditas, atque serenitas perseverat.
In quo erat lignum vitae, de quo quandiu
homo comederet, nunquam infirmaretur, nunquam
senesceret, sed, peracta obedientia, sicut modo per

mortem, ita tunc sine morte ad consortium angelorum
transferretur. In quo erat etiam lignum scientiae
boni et mali, per quod homo debuit experiri
bonum si de eo non comederet, malum si comederet.
In hoc itaque loco posuit Deus hominem quem fecerat,
lignum scientiae boni et mali illi tantummodo interdicens;
deinde cunctis animantibus ad Adam adductis,
et omnibus ab eo nominibus impositis, fecit
Deus Evam, quam dedit viro, de quo facta erat, sociam: Viditque Deus cuncta quae fecerat, et erant
valde bona
[(Gen. I)]
. Et requievit die septimo ab omni
opere quod patrarat [(Gen. II)]
.
CAP. VIII. De quatuor operibus Dei.
Sed quid est quod hic dicitur Deus ab omni opere
requievisse, cum Christus in Evangelio dicat: Pater

meus usque modo operatur, et ego operor? [(Joan. V)]
.
Sciendum est itaque quod operatio Dei quadrifariam
discernitur. Primum opus Dei est opus conditionis,
secundum opus dispositionis, tertium opus
propagationis, quartum opus gubernationis. Primum
fecit Deus ante omnem diem secundum in sex diebus
et ab hoc in septimo die requievit; tertium a principio
usque ad finem saeculi facit, quartum in aeternum
facere non cessabit. Taliter accedit sacra Scriptura
per opus conditionis ad materiam suam, id
est ad opus restaurationis, de qua materia tripliciter
tractat, sicut supradictum est, secundum historiam,
secundum allegoriam, secundum tropologiam.
Sed priusquam narrationem historicam ingrediamur,

oportet ut de situ terrarum nonnulla dicamus. Primum
namque summam historiae non solum divinae,
sed et mundanae perstringere proponimus, ac deinceps
mysteria allegoriae et tropologiae pro posse
nostro declarabimus.
CAP. IX. De duobus Testamentis.
Omnis divina Scriptura in duobus Testamentis
continetur, Veteri videlicet et Novo. Utrumque
Testamentum tribus ordinibus distinguitur, Vetus
Testamentum continet legem, et prophetas et agiographos.
Novum autem: Evangelia, Apostolos, Patres.
Primus ordo Veteris Testamenti, id est, lex
quam Hebraei Torath nominant, Pentateuchum, id
est quinque libros Moysi continet hoc ordine: Primus
est Bresith, id est Genesis; secundus Hessesmot,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.