PL 177, col. 211

Excerptiones allegoricae (Auctor incertus), J. P. Migne

fecundas. Bis metit in anno, gignit tincti coloris homines
et elephantos ingentes, et rhinoceronta bestiam,
psittacum avem, ebenum lignun, cinnamomum,
piper, et calamum aromaticum. Mittit ebur,
berillos, chrysoprasos, adamantes, lignetes, carbunculos,
margaritas, uniones, quibus nobilium feminarum
ardet ambitio. Habet et montes aureos, quos
adiri propter dracones, tigres, et gryphes, et immensorum
hominum genera sane quam difficile est.
Inter Indum et Tigrim fluvium sunt Aracusia, Parthia,
Assyria, Media, Persis. Aracusia ab oppido
suo nomen accepit. Parthiam Parthi e Scythia
egressi occupaverunt, eamque de suo nomine Parthiam
vocaverunt. Assyria ab Assur filio Sem est
vocata qui illam post diluvium primus incoluit.

In hac inventus est usus purpurae. Inde odores
crinium, et corporum unguenta venerunt. Media et
Persis a Medo et Perseo regibus sunt nominatae. In
Media arbor invenitur, quam alia regio non habet.
Persae ignem colunt, et pyromantiam dicuntur invenisse.
Inter Tigrim et Euphratem fluvios sunt Mesopotamia,
Chaldea, Arabia. Mesopotamia Graeca
etymologia dicitur quod duobus fluviis ambiatur,
Tigri et Euphrate. Arabia appellatur, id est sacra,
eo quod in ea sit regio thurifera. Haec dicta est
Saba a Saba filio Chus. Invenitur in ea arbor
thus, myrrha, cinnamomum, Phoenix avis, sardonyx
gemma. Inter Euphratem et mare Mediterraneum
sunt Syria, Phoenicia, et Palaestina, quae
continet Judaeam, et Samariam, et Galilaeam. Syriam

Syrus quidam nomine a suo fertur vocabulo
nuncupasse. Invenitur in ea lapis Syrius qui integer
fluctuare dicitur, comminutus mergi. Phoeniciae
Phoenix, qui in ea regnavit nomen dedit. In ea est
Tyrus. Palaestina a Philisthiim sua metropoli nominatur;
Judaea a Juda. Haec est Chanaan dicta a Chanaan
filio Cham. In medio Judaeae est Jerusalem,
quae est umbilicus totius terrae, variarum opum dives,
frugibus fertilis, aquis illustris, opima balsamis.
Samaria ab oppido, quod Samaria dictum est nomen
habet. Galilaea dicta est, quod candidos homines
gignat, terra frugibus satis fecunda. In latere Asiae
ad aquilonem ab oceano Orientali occidentem versus
porrigitur Scythia, haec undique montibus clauditur,
in ejus extremitate ad orientem sunt Seres.

Invenitur in ea smaragdus optimus, et crystallus
purissimus. Sub Scythia a mari Caspio usque ad
Euxinum, vel Hellespontum, et fluvium Tanaim

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.