PL 177, col. 219
Excerptiones allegoricae (Auctor incertus), J. P. Migne
Haber Cynaei; quae cum operuisset eum pallio, tulit
clavum, et defixit in ejus tempora, et mortuus est.
Post Deboram surrexit Gedeon, qui liberavit Israel
de manu Madian, et percussit Oreb, et Zeb, et Zebee,
et Salmana. Porro deinde, mortuo Gedeone,
Abimelech filius Jerobaal, quem peperit ei concubina
ejus de Sichem, interfecit omnes fratres suos
septuaginta viros, excepto minimo Jonatha, qui evasit.
Constitueruntque viri Sichem principem Abimelech.
Post haec misit Deus spiritum pessimum
inter Abimelech et viros Sichem, et ipse multos illis
interfecit, et tandem fragmine molae, quod jecit
mulier super caput ejus, excerebratus interiit. Post
hunc surrexit Thola, et post Tholam Jair, et post
Jair Jephte. Denique Jephte liberavit Israel de manu
filiorum Ammon. Cumque iret ad bellum, vovit Deo
quod ei immolaret quod sibi primum revertenti occurreret,
si victoriam obtineret. Revertentique occurrit
ei unica filia sua, quam immolavit, et votum
quod fecerat implevit. Post Jephte judex fuit
Abessen; et post hunc Ahialon [Achialon], et post
Abdon [Labdon]: et post hunc Samson. Hic leonem
interfecit, uxorem de Thamnata accepit, segetes
Philisthinorum caudis vulpium junctis facibus accensis,
succendit, mille viros mandibula asini stravit.
Portas Gazae super montem portavit. Tandem
autem Dalilae mulieri quod in capillis tantam fortitudinem
haberet, aperuit, et ipsa rasis capillis ejus,
Philisthaeis eum tradidit, qui eruentes oculos ejus
molere eum fecerunt. Cumque crevissent capilli
ejus, et coram Philisthaeis convivia celebrantibus
luderet, concussis columnis domus, eos qui in ea
erant occidit, et ipse occubuit. Samson successit
Heli, sub quo Samuel propheta claruit, arca foederis
capitur, et Ophni et Phinees sacerdotis filii occiduntur.
Denique Heli, audito quod capta esset arca Domini,
cecidit retrorsum de sella, et fractis cervicibus
mortuus est. Et percussit Dominus Philisthaeos
in secretiori parte natium, et nascebantur in agris
mures, qua plaga coacti remiserunt arcam Dei; Heli
autem successit Samuel.
CAP. IX. Historia a Saule usque ad Ezechiam.
Cum autem senuisset Samuel petierunt filii Israel
regem. Quod Domino displicuit; dedit eis tamen regem
Saulem filium Cis, qui bonum habens initium
defendit Israel, sed finem malum habuit, quia Domino
in bello quod fecit contra Amalec inobediens
fuit. Reprobatus itaque, a spiritu malo vexabatur.
Unctus est autem David pro eo in regem. Post haec
ductus est David in domum Saulis, et quandocunque
arripiebat spiritus Domini malus Saulem, psallebat
David cithara et levius habebat. Postquam autem
David percussit Philisthaeum, amovit eum Saul a se,
et fecit eum tribunum super mille viros. Jonathas
vero filius Saulis, dilexit David quasi animam suam.
Cumque Saul ipsum David suspectum haberet de
regno, tetendit ei multas insidias ut interficeret
eum, sed non tradidit eum Dominus in manus ejus.
Denique David fugit ad Achis regem Geth. Mortuo