PL 177, col. 291

De unione corporis et spiritus (Auctor incertus), J. P. Migne

desideria generant quodammodo, et haec nutriendo,
et illa gignendo utraque ad invicem ligant. Quasi
enim praecedentibus sequentia connectunt, quia de
illis et ipsae, et illae de ipsis prodeunt. Quod vero
desideria cogitationes gignere diximus, nemini qui
seipsum cognoscit, ignotum esse potest, quia illius
profecto saepius in cogitatione volvimur, cujus amore
plus affecti sumus. Unde etiam Dominus in Evangelio
dicit: Ubi est thesaurus tuus, ibi est cor tuum [(Matth. VI)]
.
Ac si diceret: Ubi est desiderium tuum,
ibi est et cor tuum, id est ubi est affectio tua, ibi
est et cogitatio tua. Rursus quod cogitationes desideria
generent, Psalmista ostendit dicens: In meditatione
mea exardescet ignis [(Psal. XXXVIII)]
. Quia
cujus rei cogitatio animo frequenter insederit, illius

amor acrior in corde exardescit. Convenienter igitur
per medullas, quae in corpore magis secretae sunt
et reconditae, intentiones accipimus, quae quasi cogitationum
nostrarum medullae sunt, quia in cogitatione
cordis latet intentio cogitationis. Quam dum
subtiliter discutimus, quasi ad interiora ossium
penetramus.
Liquet ergo quod recte compages, cogitationes, et
medullae dicantur intentiones. Superest inquirere
quomodo sermo Dei usque ad divisionem eorum
pertingat. Prima divisio est inter animam et spiritum,
hoc est inter voluptates carnales et spirituales.
Secunda divisio est inter compages, id est
cogitationes carnales et spirituales. Primum enim
discernuntur voluptates, et utrum bono an malo desiderio

affectus sit animus. Quae discretio ideo prima
est, quia facilius quisque sua desideria dijudicare
potest; deinde sequitur discretio cogitationum, quae
magis est occulta, et difficilius comprehenditur.
Quia enim ex pravis desideriis bonae nonnunquam
cogitationes oriuntur, et rursus ex bonis desideriis
pravae cogitationes prodeunt: non facile est cogitationum
qualitatem discernere vel discutere, cum non
solum ex praecedentibus desideriis, de quibus oriuntur,
sed etiam ex subsequentibus quae ipsae gignunt,
eas oporteat judicare. Sed ut apertius videatur
qualiter ex pravis desideriis bonae, et ex bonis
desideriis pravae cogitationes nascantur, exemplo
monstretur. Nemo est qui desiderium rapinae nesciat

malum esse, sed aliquando ex desiderio rapiendi nascitur
desiderium occidendi, et saepe ex desiderio occidendi
nascitur horror homicidii. Dum ergo ex malo
desiderio cogitatio bonorum gignens affectum prodit,
quasi in radice mala surculus bonus dulcem fructum
facit. Similiter aliquando ex bono desiderio mala cogitatio
nascitur, ut nonnunquam pollutionem carnis
abominando, turpitudinem carnalis concupiscentiae
cogitare incipimus, et ex ipsa nostra cogitatione ad
delectationem illicitam inflammamur, et quasi de
puro fonte aqua manare incoeperat, sed paulatim
defuens in sentinam turpitudinis ibat. Aliquando
autem cogitationes et ex bonis desideriis prodeunt,
et bona desideria gignunt, vel ex malis ortae similiter
mala proferunt. In qua ambiguitate quia difficilius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.