PL 177, col. 498
Miscellanea (Auctor incertus (Hugo de S. Victore)), J. P. Migne
peccata et indulgendi arbitrium homini concessit, ut
homo ad hominem quasi ad consimilem suum familiarius
et fiducialius conveniret: quem et videre
posset veniam postulaturus, et accepturus audire.
Deus enim hominem orantem videre potest, sed
homo Deum indulgentem videre non potest. Idcirco
voluit Deus ut homo homini loqueretur, et de sua
salute cum illo tractaret et veniam peteret; et indulgentiam
acciperet. Sed ne forte ab homine salus
dubia esset, Deus homo factus est, qui nec falleretur
judicando, nec falleret miserando. Sic omne
judicium datum est Filio [(Joan. V)]
, divina potestate
in participationem hominis tranfusa, ut homo peccata
dimitteret; juxta divinum tamen judicium, cum
idem ipse homo Deus esset. Ipse autem homo Christus,
sicut particeps factus fuerat naturae nostrae,
ita participes vos esse voluit honoris sui; et idcirco
dedit vobis prius de Spiritu sancto, ut prius essetis
participes veritatis, deinde consortes dignitatis.
Videte ergo ministerium vestrum, fratres, judicate
judicium Domini, quia judices saeculi positi estis.
Audite quod dictum est: Dominus judicabit fines
terrae [(I Reg. II)]
. Propter hoc enim Dominus judicium
suum in finem distulit, ut vos prius judicetis
ad correctionem, ne ipse post cum judicare coeperit,
judicet ad damnationem. Vos enim non quasi judices
criminum ad percutiendum positi estis, sed
quasi judices morborum ad sanandum. Videte ergo
languidum in manibus vestris, quem vobis misericors
ille Samaritanus commisit, pro quo pretium
jam ab eodem accepistis, ne de vestro constet curatio
illius. Habetis duos nummos in Testamento duplici,
veteris monetae unum, et unum novae, ut
emantur Veteri ea medicamina quae mordent, Novo
autem medicamina quae fovent: Prima ad purganda
quae putrida sunt; secunda autem ad viva confirmanda.
Ista sunt duo debita, praecepti scilicet et
voti. Debitum praecepti, quo doctrina impenditur;
debitum voti, quo exemplum formatur. Hi sunt
etiam duo gladii, quos in Christi passione ad defensionem
Petrus paraverat [(Luc. XXI)] : Unus scilicet
corporalis, qui secundum legem veterem poenam
peccantibus irrogat; alter vero qui secundum novam
legem spiritaliter culpas feriens, homines
sanat. Hic est gladius vester, quo vos ferire debetis
vitia hominum, ipsos homines amantes; quem vobis
Petrus reliquit, si tamen fervoris illius haeredes
facti estis, et imitatores esse vultis. Nondum adhuc
Christus crucifigebatur, et tamen Petrus fervorem
suum cohibere non potuit; sed exerto gladio percussit
servum pontificis [(Joan. XVIII)]
, nec multitudinem
timens nec potestatem. Et nisi Christus eum cohibuisset,
forsitan majora adhuc Petrus fecisset. Nec
tamen tunc Petrus dicere potuit: Plures sunt qui
nobiscum sunt quam qui cum illis [(IV Reg. VI)]
. Considerate