PL 178, col. 1606

Sic et non (Petrus Abaelardus), J. P. Migne

ulterius non requirit qui ad superna pervenit.
Sed hoc ipso, quo sibi celerem finem spe fruendae
beatitudinis arcessit, irretitur laqueo passionis,
quia spes sicut timor passio est; et hoc est quod
Paulus filium spe vitae verioris ad se venire properantem
prohibet ac repellit: « Nisi enim cum Deus,
inquit, istis te corporis custodiis liberaverit, huc
tibi aditus patere non potest. » Nec dicit, quod,
nisi mors naturalis advenerit, emori non poteris,
sed huc venire non poteris. Pari autem constantia
[mors] nec veniens per naturam timenda est, nec
contra ordinem cogenda naturae.
CLVI. Quod nulla de causa liceat Christianis quemquam interficere et contra.
Augustinus ad Macedonium [(Maur. II, 530)]
: Non
enim bonus est quispiam timore poenae, sed amore
justitiae; verumtamen non inutiliter etiam metu
legum humana coercetur audacia, et ut tuta sit inter
improbos innocentia, et in ipsis improbis, dum formidato
supplicio frenatur facultas, invocato Deo sanetur
voluntas. Sed huic ordinationi rerum humanarum
contraraie non sunt intercessiones episcoporum,
imo vero nec causa nec locus intercedendi ullus
esset, si ista non essent. Tanto enim sunt intercedentium
et parcentium beneficia gratiora, quanto
peccantium justiora supplicia. Nec ob aliud, quantum
sapio, in Veteri Testamento saevior legis vindicta
fervebat, nisi ut ostenderetur recte iniquis

poenas constitutas, ut, cum eis parcere Novi Testamenti
indulgentia commonemur, aut remedium sit
salutis quo peccatis parcatur et nostris, aut commendatio
mansuetudinis, ut per eos qui parcunt,
veritas praedicata non tantum timeatur, verum
etiam diligatur. Item: Et ideo non usque ad mortem
protendenda est disciplina, ut sit cui prodesse
possit. Item: Cum intercedimus pro peccatore
damnando, sequuntur aliquando quae nolumus, sive
in ipso qui nostra intercessione liberatur, ut vel
immanius impunita grassetur audacia, subdita cupiditati,
ingrata lenitati, atque unus morti ereptus vel
plurimos necet, vel, ipso per beneficium nostrum
in melius commutato, moribus correcto, alius male
vivendo pereat, sibique hac impunitate proposita,

talia vel graviora committat. Non, ut opinor, haec
mala imputanda sunt nobis, cum intercedimus pro
vobis, sed potius illa bona, quae, cum id facimus,
intuemur et volumus, id est commendatio mansuetudinis
ad conciliandam dilectionem verbo veritatis,
et ut qui liberentur a temporali morte, sic vivant,
ne in aeternam, unde nunquam liberentur,
incurrant. Item: Nihil nocendi cupiditate fiat, sed
consulendi charitate; et nihil fiat immaniter, nihil
inhumaniter. Ita formidabitur ultio cognitoris, ut
nec intercessoris religio contemnatur, quia et
plectendo et ignoscendo hoc solum bene agitur, ut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.