PL 178, col. 356

Epistolae (Petrus Abaelardus), J. P. Migne

ille Pentecostes, Beata nobis gaudia, diligenter distinguit,
cum dicitur:
Verbis ut essent proflui,
Et charitate fervidi.
Haec enim duo maxime ille superni Spiritus adventus
in igneis linguis revelatus eis contulit, ut per
amorem philisophos, et per rationum virtutem
summos efficeret logicos. Unde bene Spiritus in
ignis et linguarum specie est demonstratus, qui eis
amorem et eloquentiam in omni genere linguarum
conferret. Quis denique ipsum etiam Dominum Jesum
Christum crebris disputationibus Judaeos ignoret
convicisse, et tam scripto quam ratione calumnias
eorum repressisse: non solum potentia miraculorum,

verum virtute verborum fidem plurimum
astruxisse? Cur non solis usus est miraculis,
ut haec faceret, quibus maxime Judaei, qui
signa petunt, commoverentur, nisi quia proprio
nos exemplo instruere decrevit, qualiter et
eos, qui sapientiam quaerunt, rationibus ad fidem
pertraheremus? Quae duo Apostolus distinguens,
ait: « Nam et Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam
quaerunt [(I Cor. I, 22)] . » Hoc est rationibus
plurimum isti, sicut illi maxime signis ad fidem
moventur. Cum autem miraculorum jam signa defecerint,
una nobis contra quoslibet contradicentes
superest pugna, ut quod factis non possumus,
verbis convincamus; praesertim cum apud discretos

vim majorem rationes quam miracula teneant,
quae utrum illusio diabolica faciat, ambigi facile potest.
Unde et Veritas: « Surgent, inquit, pseudoprophetae,
et dabunt signa magna et prodigia, ita
ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam
electi [(Matth. XXIV, 24)] . » At vero, inquies, quia
et in rationibus plurimus error se ingerit, ut non
facile discernat, cum rationes inducuntur argumentorum,
quae et pro rationibus suscipiantur, et
quae tanquam sophismata respuantur. Ita, inquam,
his accidit, qui peritiam argumentorum non sunt
adepti. Quod ne forte accidat, rationi disserendi,
hoc est logicae disciplinae, opera est danda, quae, ut
beatus meminit Augustinus, ad omnia genera quaestionum
penetranda, quae in sacris litteris incidunt,

plurimum valet. Sed hoc certe apud illos doctores
necessarium est, qui solvendis quaestionibus se sufficere
confidentes, eas minime subterfugiunt.
EPISTOLA XIV. Quae est ejusdem Petri Abaelardi ad G. Parisiensem episcopum.

ille et semper inflatus Catholicae fidei hostis
antiquus, cujus haeresis detestabilis tres deos confiteri,
imo et praedicare Suessionensi concilio a Patribus
convicta est, atque insuper exsilio punita,
multas in me contumelias et minas evomuerit viso

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.