PL 178, col. 359
Epistolae (Petrus Abaelardus), J. P. Migne
Cum enim Veritas dicat: Si peccaverit in te frater
tuus, corripe eum inter te et ipsum solum; si autem
te non audierit, adhibe testes; quod si neque sic te audierit,
dic Ecclesiae [(Matth. XVIII, 15)]
, tu duobus primis
mandatis subito iracundiae furore calcatis ad tertium
inordinate transvolasti et ad praeclaram et
praecellentem Beati Martini Turonensis ecclesiam
detractionis meae plenissimas et de vasis sui immunditia
fetidissimas litteras transmisisti, in quibus mea
persona multiplici infamiae macula quasi vario
leprae colore depicta in ipsius etiam sanctissimae
Ecclesiae contumeliam, lapso honestatis pede eam
foveam vocans, decidisti. Fovea quippe in sacro
eloquio semper in malo accipitur: Ut foderet ante
faciem meam foveam [(Psal. LVI, 7)]
, foveam animae
meae [(Jer. XVIII, 20)]
; et: Si caecus caeco ducatum
praebeat, ambo in foveam cadunt [(Matth. XV, 14)]
;
et: Qui parat proximo suo foveam prior incidit in
eam [(Eccli. XXVI, 29)]
. Non itaque praefatam sanctissimam
Ecclesiam, quae me indignum et peccatorem
et, ut verum fatear, opprobrium hominum
plebisque abjectionem gratuita miseratione recepit,
foveae comparare debueras; sed ei potius, cujus
imitatrix haec in facto effecta est, qui solem suum
oriri facit super bonos et malos et pluit super justos
et injustos, qui ob nimiam charitatem quam
erga peccatores habuit de coelo descendit ad terras,
qui nobiscum manens peccatores recepit et cum eis
manducavit, qui et pro peccatoribus usque ad illa
inferni loca ubi peccatores cruciabantur, ut eos a
tormentis solveret, descendit. Sed mirum non est,
si contra Ecclesiam turpiter loquendo debaccharis,
qui sanctae Ecclesiae vitae tuae qualitate tam fortiter
adversaris. Verum praesumptioni tuae ideo decrevimus
ignoscendum, quia non ex consideratione,
sed ex doloris immensitate id agis; et sicut damnum
corporis tui pro quo sic doles irrecuperabile est, ita
dolor quem mihi contraxisti inconsolabilis est. Sed
valde tibi divina metuenda est justitia, ne, sicut
cauda qua prius, dum poteras, indifferenter pungebas,
merito tuae immunditiae tibi ablata est, ita et
lingua, qua modo pungis, auferatur; prius enim
apium similitudinem de cauda pungendo portabas,
nunc vero serpentis imaginem de lingua pungendo portas.
De talibus in psalmo dictum est: Acuerunt linguas
suas sicut serpentis, venenum aspidum sub labiis
eorum [(Psal. CXXXIX, 4)]
. Sed ne de contumelia nobis
illata plus aequo dolere et obloquendo nos modo
ulcisci velle videamur, ad litteras tuas veniamus, et
quae in eis concedenda, quae sint refutanda demonstremus.
Initium litterarum tuarum de mea immunditia
et de ecclesiae Beati Martini contumelia
est. De ecclesia doleo, de me autem laetus sum, quia
in veritate talem me esse recognosco qualem me
scribendo depingis. Dixisti enim me omni vitae
spurcitia notabilem. Quod cum ita est, hanc tuam
veritatis assertionem quasi quibusdam brachiis charitatis
amplector, et in verbis tuis quasi in speculo
me totum aspicio. Sed potens est Deus de lapidibus