PL 178, col. 361
Epistolae (Petrus Abaelardus), J. P. Migne
et martyre gloriosissimo, in cujus laudibus
beatus Hieronymus exsultans ait: Beatus (Cyprianus
instar fontis purissimi dulcis incedit et placidus est,
et cum totus sit in exhortatione virtutum, in persecutionis
angustiis, Scripturas non deseruit dininas.
Unde prudentius de martyribus: Omnis amans
Chrystum tua leget, doctor Cypriane, scripta. Iste
tamen tanto sanctorum praeconio in sublime deductus
aliter de baptismate sensit haereticorum atque
ipsius scriptis reliquit quam postea veritas prodidit,
Unde beatus Augustinus in libro De baptismo sic
loquitur: « Visum est quibusdam egregiis viris inter
quos praecipue beatus Cyprianus eminebat, non esse
apud haereticos vel schismaticos baptismum Christi.
Reddens ergo debitam reverentiam dignumque
honorem, quantum valeo, pacifico episcopo et glorioso
martyri Cypriano, audeo tamen dicere aliter
eum sensisse de schismaticis et haereticis baptizandis
quam postea prodidi non ex mea, sed universae
Ecclesiae sententia plenarii concilii auctoritate roborata.
Princeps vero apostolorum Petrus, quia
gentes ad baptismum venientes circumcidi compellebat,
a Paulo apostolo prius, postmodum a sanctis
Patribus merito reprehensus est. Ait enim Apostolus: Cum esset Cephas Antiochiae
et non recte
incederet in veritate Evangelii, aperte restiti ei in
faciem quia reprehensibilis erat. [(Gal. II, 11)] . Unde
beatus Augustinus: Venerans ergo Petrum pro sui
merito apostolorum primum et eminentissimum martyrem,
audeo tamen dicere eum non recte fecisse, ut
gentes judaizare cogerentur. Unde beatus Augustinus: Qui se Nazaraeos Christianos vocant nati haeretici
ex illo errore in quo Petrus devius revocatus est a
Paulo.
Idem: Cum Petrus in mari titubasset, cum
Dominum carnaliter a passione revocasset, cum ter
Dominum in passione negasset, cum in superstitiosam
simulationem lapsus esset, videmus eum veniam consecutum
ad martyrii gloriam pervenisse. Quid mirum
igitur, si isti, quos me asseris injuste persecutum,
in aliquibus vel dictis vel factis aliquando minus
provide egerunt, qui superioribus duobus sanctis
doctoribus et martyribus nequaquam superiores exstiterunt.
Vidi enim dominum Robertum feminas a viris
suis fugientes, viris ipsis reclamantibus, recepisse,
et, episcopo Andegaviensi ut eos redderet praecipiente,
inobedienter usque ad mortem obstinanter
tenuisse. Quod factum quam irrationabile sit considera.
Si enim uxor viro debitum negat, et ob hoc
ille moechari compellitur, major culpa est compellentis
quam agentis. Rea ergo adulterii est femina
virum dimittens postea ex necessitate peccantem.
Quomodo ergo eam retinens et fovens immunis et
non particeps ejusdem criminis erit? Illa enim nequaquam
hoc faceret, nisi qui eam retineret inveniret.
Audi beatum Augustinum durius illoquentem.
Ait enim: Dimissa si per incontinentiam cogitur
alicui copulari, hoc est moechari. Quod si illa
non fecerit, ille tamen, quantum in eo est, facere