PL 178, col. 375

Epistolae (Petrus Abaelardus), J. P. Migne

[(Psal. LXXVI, 3)] .
Non possum non dolere tam probroso
tactus incommodo, quoniam hoc hominum
genus suam solet aetatem adducere. Nudantur genae
post modicum ornamento pilorum, et gloria cutis
in facie in rugam contrahitur, pallor inconveniens
confundit vultum, et qui me aliquando noverunt,
ex quo faciem meam viderint, statim esse mutilum
hac corporis parte sunt cognituri. Exigam ergo
mei vindictam dedecoris, et totum meae pondus injuriae
Romanis auribus intimare studebo, et tam
episcopum quam canonicos, quoniam primum judicium
de illo qui in me malus exstitit, mutare machinati
sunt, quantum potero perturbabo, ac tum
demum intelligent quam sit contrarium honestati
a rigore justitiae deviasse.. . . . . . .

Si de vindicta quereris, quam multum sitit anima
tua et desiderat, noli continuo morderi dolore et
tabescere quia jam in maxima parte visa est adimpleri.
Nam quidam illorum, qui tibi nocuerunt,
oculorum privatione et genitalium abscissione mutilati
sunt. Ille autem qui per se factum abnegat,
jam ab omni possessione sua bonorum suorum comportatione
exturbatus est. Noli ergo canonicos vel
episcopum tui sanguinis effusores vel perditores
vocare, qui propter te et propter se, quantum potuerunt,
justitiae intenderunt, sed audi consilium
bonum et veri amici consolationem. Monachus es
Soror mea Heloissa quondam mihi in saeculo
chara, nunc in Christo charissima, odiosum me
mundo reddidit logica. Aiunt enim perversi pervertentes,
quorum sapientia est in perditione, me in
logica praestantissimum esse, sed in Paulo non
mediocriter claudicare cumque ingenii praedicent
aciem, Christianae fidei subtrahunt puritatem.
Quia, ut mihi videtur, opinione potius traducuntur
ad judicium, quam experientiae magistratu. Nolo
sic esse philosophus, ut recalcitrem Paulo. Non sic
esse Aristoteles, ut secludat a Christo. Non enim
aliud nomen est sub coelo, in quo oporteat me salvum
fieri [(Act. IV, 12)]
. Adoro Christum in dextera
Patris regnantem. Amplector eum ulnis fidei in carne

virginali de Paracleto sumpta gloriosa divinitus
operantem. Et ut trepida sollicitudo, cunctaeque ambages
a corde tui pectoris explodantur, hoc de me
teneto, quod super illam petram fundavi conscientiam
meam super quam Christus aedificavit Ecclesiam
suam. Cujus petrae titulum tibi breviter assignabo.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.