PL 179, col. 1635

PARS III. Nune quia, secunda expleta pollicitatione, non A insolitum reportatat {riumphum. Neque tne . parum promovimus, et quasi jam medium æquor tenemus, majoribus opus est viribus, ut non inge- nii sed Spiritus saneti adjuti flatibus, navem ad Silentii littus impellamus.
Hie sane lectoris exspe- clationi deero; si quis pulat me illa que inseram iniracula scriptis ex antiquo testimoniis probatu- ram. Sed, quamvis illa parte deslituar, ſidem tamen veri secura promissione astringo.
Erunt enim ista, quz illaturus sum, sola quz vavor [l. ſavor] uni- versitatis exsequitur, jam inde ab antiquis ductus temporibus. Erunt quæ communis provincialium assensus deſendit, per continuas successiones ad posteros transmissus.
Inservit ea Divinitas mentibus homine vice litterarum, ne deperirent inutiliter per sanetum ſacta mirabiliter, Non ergo videri de- vent de nihilo; quæ per succiduas generationes ab omni predicantur populo.
Si quis vero mihi succensendum opinetur; quod non visa sed audita scribo, præclaros Patres, illustres heroes, qui ſe- cerunt idem, Lucam in Evangelio, Gregorium in Dialogo, in jus trahat, in eamdem accusationem vocet.
Quod si protervum judicatur, cur mihi, qu:rs0, non liceat in exiguo, quod illis in summo ? Nec vero hc nostra ita fide oculata carent , cum ea scrinii antiqui argento vidimus impressa £9 genere artificii, quod anagliſum vocant.
Hac ig: ſretus venia , agresti licet sermone, cœptum expe- diam. Attenuabit impudentie culpam amor sancti; nt cui displicet eloquentia, placeat materia. Postquam ergo ſactus est monachus, sie eum vitam duxissc comperimus.
Lectionibus frequenter, orationibus instanter incumbebat, ut sicut ipse in quadam epistola dixit, legens Deum loquentem audiret, orans Deum alloqueretur. Tenuitate ultro- nea victualium pascens auimum, nusquam a mo- nasterio nisi necessario progrediens, pecuniarum minime avidus, si quid dabatur in usus congruos, continuo annumerans.
Jam vero ut vim rebelli corpori conſringeret, ſonti, qui proximus monaste- rio, se humerotenus immergebal. [bi nec glacialem in bieme rigorem , nee :estate nebulas ex locis pa- lustribus halantes, curans , noctes durabat inoffen- sus.
Finis duntaxat percantati Psalterii terminum imponebat labori. Fons ille, de nomine sancti di- eius, in valle eœnobii lenibus scatebris fluens, et visu est delectabilis et potu suavis.
In alia parte urbis ſons Danielis dicitur, quia in eo Daniel cœlestes noctibus ducebat excubias; qui cum Aldelmo ponti- ficales accepit inſulas. Inter hc preclaram hominis conscientiam describere pene verecundaretur ora- tio, nisi esset in ſacto gloriosæ victoriz occasio.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.