PL 179, col. 825

Epistolae et privilegia (Lucius II), J. P. Migne

animalium nullus omnino clericus, vel laicus,
decimas a vobis exigere praesumat. Obeunte vero te
nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum
nullus ibi qualibet subreptionis astutia,
vel violentia praeponatur. Sed liceat vobis communi
consilio vel parti consilii sanioris secundum Dei timorem,
et B. Benedicti Regulam absque ullius contradictione
abbatem eligere. Si vero eadem sedes
episcopalis vacaverit vel Catholicum episcopum non
habuerit, chrisma, oleum sanctum, consecrationes
altarium, seu basilicarum, ordinationes clericorum
a quocunque malueritis episcopo vobis suscipere
liceat.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat
praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus

possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere,
seu quibuslibet molestiis fatigare, sed omnia integra
conserventur eorum, pro quorum gubernatione et
sustentatione concessa sunt usibus omnimodis
profutura, salva pontificis canonica justitia, et
apostolicae sedis auctoritate. Si quae ergo in futurum
ecclesiastica saecularisve persona hanc nostrae
constitutionis paginam sciens contra eam temere
venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si
non satisfactione congrua emendaverit, potestatis
honorisque sui dignitate careat, reamque se divino
judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat,
et a sacratissimo corpore, ac sanguine Dei, et Domini
Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat,
atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat.

Cunctis autem eidem loco justa servantibus
sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus, et
hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum
judicem praemia aeternae pacis inveniant.
Amen, amen, amen.
Ego Lucius Catholicae Ecclesiae episcopus ss.
Ego Conradus Sabinensis episcopus subsc.
Ego Albericus Hostiensis episcopus subsc.
Ego Petrus Albanensis episcopus subsc.
Ego Gregorius presb. card. tit. S. Callisti ss.
Ego Gezo presb. card. tit. S. Susannae ss.
Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii, et Bacchi ss.
Ego Otho diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum
ss.

Ego Guido diac. card. SS. Cosmae, et Damiani ss.
Ego Petrus diac. card. S. Mariae in Porticu ss.
Datum Laterani per manum Baronis capellani et
scriptoris sacri palatii, Idibus Martii indict. VII, Incarnationis
Dominicae anno 1144, pontificatus vero
D. Lucii II papae anno I.
II. Privilegium confirmationis bonorum omnium et jurium sanctae Ferrariensi Ecclesiae quae sub perpetuo jure sedis apostolicae cum pertinentiis omnibus esse et fore declaratur. [(Anno 1144, Mart. 15.)] [SAVIOLI, Annal. Bolon. I, II, 203.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili
fratri GRYPHONI Ferrariensi Ecclesiae episcopo,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.