PL 179, col. 830
Epistolae et privilegia (Lucius II), J. P. Migne
ulla conventibus. Nec ulli episcopo facultas sit, praeter
Romani pontificis conniventiam, idem coenobium,
aut ejus cellas gravare, interdicere, excommunicare,
seu exactiones novas imponere. Nec saecularium
procerum cuiquam liceat fodrum vel aliud servitium
ab eodem monasterio, aut ejus pertinentiis extorquere:
salvo nimirum jure ac dominio sanctae Romanae
Ecclesiae. Decernimus ergo ut nulli omnino
hominum liceat eamdem Ecclesiam temere perturbare,
aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere,
minuere, seu injuste datas, suis usibus vindicare,
vel temerariis vexationibus fatigare: sed omnia
integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione
et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis
profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica
saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam
sciens, contra eam temere venire tentaverit,
secundo tertiove commonita, si non satisfactione
congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate
careat, reamque se divino judicio existere
de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo
corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri
Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine
districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem
loco justa servantibus sit pax Domini nostri
Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis
percipiant, et apud districtum Judicem praemia aeternae
pacis inveniant. Amen, amen, amen.
Ego Lucius Catholicae ecclesiae episcopus, ss.
Ego Gregorius cardinalis presbyter S. Calixti, ss.
Ego Goizo presbyter cardinalis tit. S. Caeciliae ss.
Datum Laterani per manum Baronis capellani et
scriptoris, Idibus Martii, indictione VII, Incarnationis
Dominicae anno 1144, pontificatus vero domni
Lucii papae II anno I.
IV. Privilegium pro parthenone S. Trinitatis Paraclitensi. [(Anno 1144. Mart. 15.)] [Abaelardi Opp., ed. Cousin, p. 719. Paris, 1849, 4º.]
LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis
in Christo filiabus Heloissae priorissae, caeterisque
sororibus in oratorio Sanctae Trinitatis, divino famulatui
mancipatis tam praesentibus quam futuris in
perpetuum.
Quoties illud a nobis petitur quod rationi cognoscitur
convenire, animo nos decet libenti concedere,
et petentium desideriis congruum impertiri
suffragium. Proinde dilectae in Domino filiae,
vestris justis postulationibus assensum praebentes,
monasterium Sanctae Trinitatis, in quo divino vacatis
servitio sub apostolicae sedis protectione suscipimus,
et praesentis scripti pagina communimus,
statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque
bona in praesentiarum juste et legitime possidetis,
aut in futurum concessione pontificum, liberalitate
regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis
justis modis, praestante Domino, poteritis adipisci,
firma vobis in perpetuum et illibata permaneant.