PL 179, col. 833

Epistolae et privilegia (Lucius II), J. P. Migne

episcopus consensu canonicorum constituat.
Ecclesiam S. Michaelis, et praedia, et possessiones,
quas episcopus per idoneos testes proprie ad episcopatum
pertinere probaverit, quiete, pacificeque
obtineat. Et quia canonici domum, in qua olim habitaverant
ad ampliandam Ecclesiam concesserunt,
domum in qua modo habitant, licet juris episcopi
fuerit, pro concordia tamen et charitate, deinceps
ad communis vitae usum, et cohabitationem retineant,
et hospites quando voluerint in eam recipiant,
salva nimirum in omnibus auctoritate sanctae Romanae
Ecclesiae.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica, saecularisve
persona hanc nostrae constitutionis paginam
sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo

tertiove commonita, si non satisfactione congrua
emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate
careat, et a sacratissimo corpore et sanguine
Dei, et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena
fiat, et in extremo examine districtae ultioni subjaceat.
Cunctis autem eidem Ecclesiae justa servantibus
sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et
hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum
Judicem praemia aeternae pacis inveniant.
Amen, amen, amen.
Ego Lucius Catholicae episcopus.
Ego Conradus Sabinensis episcopus.
Ego Theodinus S. Ruffinae episcopus.
Ego Stephanus Prenestrinus episc.

Ego Petrus Albensis episcopus.
Ego GG. presb. card. tit. S. Calixti.
Ego Gio. presb. card. tit. S. Caeciliae.
Ego Thomas presb. card. S. Vestinae.
Ego Hubald. presb. card. S. Praxedis.
Ego Manfredus presb. card. S. Savinae.
Ego Otto diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum.
Ego Guido diac. card. SS. Cosmae et Damiani.
Ego Joannes diac. card. S. Mariae Novae.
Datum Laterani per manus capellani et scriptoris
XVI Kal. Aprilis, indict. VII, Incarn. Dom.
1144, pontificatus vero D. Lucii II papae anno I.
VI. Privilegium pro monasterio S. Joannis Parmensis, ordin. Casinen. [(Anno 1144, Mart. 17.)] [MARGARINI, Bullar. Casin. II, 161.]

LUCIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis
filiis GUIDONI abbati monasterii Sancti Joannis quod
in Parmensi urbe situm est, ejusque fratribus,
tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis,
in perpetuum.
Quoniam sine verae cultu religionis nec charitatis
unitas potest subsistere, nec Dei gratum exhiberi
servitium, expedit apostolicae auctoritati, religiosas
personas diligere, et loca in quibus divinis vacant
officiis, sedis apostolicae munimine confovere. Ideoque,
dilecti in Domino filii, vestris rationabilibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.