PL 18, col. 38

De VII regulis (Tichonius Africanus), J. P. Migne

Disrumpens disrumpam regnum tuum de manu tua:
et dabo illud servo tuo. Verum, in diebus tuis non faciam
haec, propter David patrem tuum. De manu filii
tui accipiam illud. Verum omne regnum non accipiam,
sceptrum unum dabo filio tuo: propter David servum
meum, et propter Hierusalem civitatem, quam elegi, [(III Reg. XI, 11, 14)]
.
Quid enim prodest David, si
propter eum filius ejus regnum terrae consequeretur,
coeleste perditurus? Quo manifestum est, cum
Deo esse Salomonem: cui regnum quidem terrae
ablatum non est propter David, quod et dixerat: Arguam in virga hominum peccata ejus: misericordiam
autem meam non auferam ab eo
[(II Reg. VII, 14)]
.
Quod si neque reprobatus est, neque idolorum cultores
regnum Dei possident: manifestuum est, figuram

fuisse Ecclesiae bipartitae, Salomonem, cujus
latitudo cordis et sapientia, sicut arena maris, et
idololatria horribilis. Disrumpens, inquit, disrumpam
regnum tuum de manu tua: verum in diebus tuis non faciam.
De manu filii tui accipiam illud. Jugis operationis
est, disrumpens disrumpam: sicut benedicens benedicam,
et multiplicans multiplicabo semen tuum. Ostendit
enim semper futurum Salomonem in filio, id est,
in posteris: cujus posthumis Salomonis temporibus
non aufert Deus regnum, secundum promissa Patrum:
sed corrigit illud usque in aeternum, ut auferat
jugiter secundum idololatriam Salomonis, in
suo peccato perseverantis. Alias, quomodo de manu
Salomonis disrumpens disrumpit aut non disrumpit,
si non nunc est Salomon in filiis bonus aut malus?

Quod autem dicit: Verum, non omne regnum accipio:
in speciem redit, incipiens aliam figuram in
filio Salomonis et servo. In Jesu Nave quoque sic
dicit Dominus, manifestans in uno homine futurum
corpus ostendit: sed hoc loco malum tantummodo. Peccavit,
inquit, populus et transgressus testamentum,
quod disposui ad illos, furati sunt de anathemate, miserunt
in vasa sua [(Jos. VIII, 11)]
: cum solus Achar
de tribu Juda id fecisset. Quod corpus semper futurum
intelligens Jesus, sic ait, cum eum occideret: Exterminet te Deus sicut et hodie
[(Ibid., 25)]
. Illud
autem multo magis necessarium est scire: omnes
omnino civitates Israel et gentium, vel provincias
quas Scriptura alloquitur, aut in quibus aliquid gestum
refert figuram esse Ecclesiae. Aliquas quidem

partis malae tantum, aliquas bonae, aliquas vero
utriusque. Et si sint aliqua, quae etiam in gentes,
quae foris sunt videantur convenire: in parte tamen,
quae intus est, convenitur omne corpus adversum,
sicut in Israel captivo, promittitur gentibus
ad Deum reditus. Impossibile est enim legem loqui
ei, qui in lege non est: de eo loqui, ad ipsum
tamen non: et sive alicubi sine ista occasione non
in Israel specialiter alienigenas alloquitur, intus
omnimodo credendi sunt: quoniam, etsi eveniebat
specialiter quod prophetatum est, Ecclesia tamen est.
Proprietas denique non omnibus speciebus convenit.
Nam et Damascus et Tyrus et Soor et aliae multae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.