PL 180, col. 1489
Epistolae et privilegia (Eugenius III), J. P. Migne
et inter fratres nostros, donec circa nos voluerit
commorari, charum habuimus, honeste tractavimus,
et pallii sibi plenitudinem seu pontificalis
officii ex consueta sedis apostolicae benignitate
contulimus. Ipsum ergo infula pontificalis officii
decoratum ad Ecclesiam suam et ad vos cum
gratia sanctae Romanae Ecclesiae et litterarum
nostrarum prosecutione, comitante Domino, redeuntem,
universitati vestrae duximus attentius
commendandum. Per apostolica itaque scripta vobis
mandamus, quatenus eum benigne ac reverenter
suscipiatis, et ei tanquam Christi vicario et animarum
vestrarum pastori, honorem debitum, ac reverentiam,
et obedientiam humiliter deferatis, quatenus
per ipsius doctrinam et pastoralem vigilantiam,
salutem in vobis omnipotentis Dei gratia operetur.
Ecclesia vestra, quae tam in spiritualibus quam temporalibus
valde attrita est, ad integritatis suae statum,
Domino largiente, resurgat, et vos de ipso gaudium
et ipse de vobis coronam et fructum multiplicem in
conspectu Domini consequatur. Nihilominus quoque
vobis mandamus ut pro reformando religionis et
honestatis ipsius Ecclesiae statu, et pro recuperandis
ejusdem Ecclesiae bonis et possessionibus sive beneficiis,
quae sive de mensa, sive de camera, seu eleemosyna
ipsius archiepiscopi, sive de abbatum praepositorum
et abbatissarum suarum mensa, vel de canonicorum
suorum praebenda illicite concessa, distracta
vel alienata sunt, vires et auxilium sicut
boni et devoti filii efficaciter tribuatis. Sane nos
judicium, quod super his, quae laicis concessa sunt,
in conspectu filii nostri Conradi illustris Romanorum
apud Coloniam rationabili providentia noviter
promulgatum est, favoris nostri assertione firmamus.
Praeterea quoniam ex vobis, prout accepimus,
post incoeptum iter antedicti fratris nostri veniendi
ad nos, aliquas de iisdem possessionibus per violentiam
et contra justitiam invaserunt, vel occupaverunt,
praesentium auctoritate mandamus ut, nisi infra
quadraginta dies post commonitionem memorati
fratris nostri Arnoldi archiepiscopi vestri
possessiones ipsas eidem Ecclesiae restituerint, ecclesiasticae
animadversionis censurae subjaceant.
Data Signiae, VI Idus Januarii.
CDLXVI. Ad Conradum regem.--Legatos ipsius honorifice se suscepisse, ac ipsius votis in omnibus obsecundasse. [(Anno 1152, Jan. 9.)] [MANSI, Concil., XXI, 686.]
Dominus papa EUGENIUS Romanorum regi CONRADO.
Quanto saepius de incolumitatis tuae statu et bona
voluntate, quam erga beatum Petrum coelorum
regni clavigerum, atque matrem tuam sacrosanctam
Romanam Ecclesiam gerere diceris, per litteras et
nuntios magnificentiae tuae instruimur, tanto magis
ac magis gaudium et laetitia in nostris mentibus
diebus singulis argumentatur, cor nostrum ad amorem
tuum vehementius accenditur, et ad exaudiendas