PL 180, col. 52

Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor

praecepitque ut, adscito archiepiscopo Eboracensi,
congregaretur concilium episcoporum et abbatum
totiusque Angliae ecclesiasticarum personarum,
ad diffiniendum ecclesiastica censura tantum negotium.
In generali ergo concilio requisita est
abbatissa, in cujus monasterio puella illa fuerat nutrita,
utrum ne revera more sanctimonialium velo
capiti imposito benedictione episcopali fuisset consecrata.
Respondit abbatissa publice coram omnibus:
« Revera rex David pater ejus mihi eam commendavit,
non ut sanctimonialis fieret, sed ut solummodo
in ecclesia nostra propter cautelam cum caeteris
puellis nostris coaetaneis suis nutriretur, et
litteris erudiretur; cum autem jam adolevisset,
nuntiatum mihi quadam die regem Guillelmum, domini

mei regis Henrici germanum, qui tunc vivebat,
propter eam videndam venisse, jamque cum militibus
suis ante januas ecclesiae nostrae descendisse,
utque januae sibi orandi gratia aperirentur praecepisse.
Hoc audiens nimiumque perterrita, ne forte
ille ut juvenis et rex indomitus, qui omne quod
animo sibi occurrisset illico facere volebat, visa
pulchritudine puellae aliquam ei illicitam violentiam
faceret, qui tam improvisus et insperatus propter
eam videndam advenisset, in secretius cubiculum
eam introduxi, rem ei sicut erat aperui, eaque volente
velum unum capiti ejus imposui, quatenus eo
viso rex ab illicito complexu revocaretur. Nec me
fefellit spes mea. Rex siquidem quasi propter inspiciendas
rosas, et alias florentes herbas claustrum

nostrum ingressus, mox ut eam vidit cum caeteris
puellis nostris velum capite gestantem, claustro exivit,
et ab ecclesia recessit, aperte ostendens se
nonnisi propter eam venisse. Cum autem rex David
pater puellae infra eamdem hebdomadam ad ecclesiam
nostram venisset, velumque super caput filiae
suae vidisset, iratus velum conscidit, et ad terram
projectum pedibus suis conculcavit, filiamque suam
secum reduxit. » Inquisita inde abbatissa quot annorum
tunc fuisset puella, respondit duodennem
esse potuisse. Tunc rege monente archiepiscopum
ut juberet super hoc judicium fieri, episcopi et abbates,
consilio accepto lectisque diversis capitulis
canonum, in commune judicaverunt propter hujusmodi
factum non ei prohibendum conjugium, quoniam

quandiu infra legitimam aetatem sub tutela
patris fuerat, nihil ei sine ejus assensu facere licuerat.
Finito judicio, rex interrogavit archiepiscopum
si quid vellet in eo calumniari. Respondit dominus
Anselmus se non illud calumniaturum, quoniam
revera secundum canonum decreta recte
judicassent. Tunc rex: « Quandoquidem, inquit,
judicium prolatum laudatis, volo ut puellam mihi
desponsetis. » Et dominus Anselmus: « Judicium,
inquit, non reprehendo; sed si majestas vestra mihi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.