PL 180, col. 54

Narratio restaurationis abbatae S. Martini Tornacensis (Hermannus S. Martini Tor

venit propter audaciam eorumdem videndam. Quadam
ergo die cum exiens, et juveniliter de fortitudine
sua exsultans rogavit unum ex opposita acie,
nomine Cosceguinum de Forest, ut solus contra
se solum veniret: Respondit ille se non venturum,
quoniam dominus suus erat, et ne fortuito
casu eum laederet timebat; comes vero, iterum
atque iterum eum in se provocans jamque eum timidum
et ignavum appellans, ut contra se veniret
nimio taedio extorsit. Tandem miles, crebra ejus
admonitione provocatus, lanceam levavit, et equo
vehementer calcaribus impulso adversus eum cucurrit,
volensque eum militari ludo de equo suo dejicere,
lanceam ei in corde fixit, sine mora exstinxit,
totamque regionem nimio luctu complevit: maximae

enim famae et inclyti nominis ille comes tunc
temporis erat, et ita omnes raptores et latrones de
terra sua expulerat, ut in nulla regione major pax et
securitas inveniretur quam in sua. Eo ergo tanta
levitate, seu stultitia sine prole interfecto, uxor ejus
relicta vidua nupsit prope Saxoniam Simoni duci Auxatiae,
peperitque ei plures filios.
18.
Robertus itaque comes Flandrensis tam nobiliter
distributis filiabus suis, totam Flandriam moriens
Roberto filio suo reliquit. In cujus tempore
domnus Odo cum clericis suis saeculo renuntians,
sancti Martini Tornacensis ecclesiam intravit, ipsumque
comitem cum Clementia sua liberalem sibi adjutorem
invenit. Quae nimirum Clementia de Burgundia

orta, filia fuit Guillelmi Burgundionum ducis,
germanaque domni Guidonis Viennensis archiepiscopi,
qui postmodum papa Romanus effectus, vocatus
est Calistus, tenuitque Remis concilium generale
tempore Radulfi archiepiscopi, qui vocatus est Viridis;
successorque fuit Manassae, praedecessor vero
Rainaldi Andegavensis episcopi. Haec vero Clementia
cum de viro suo comite Roberto genuisset tres filios
infra tres annos, timens ne si plures adhuc generaret
inter se de Flandria contenderent, arte muliebri
egit ne ultra pareret. Quod ultione divina sic vindicatum
est, ut et filii ejus omnes diu ante eam morerentur,
et ipsa postmodum in viduitate sua alios
comites cernens, multaque mala ab eis sustinens,
sero defleret sese cum prole sua exhaeredatam fore.

19.
Post duos vero semiannos conversionis domini
Odonis Urbanus papa in concilio Claremontensi
monuit universos episcopos quatenus sibi subjectis
populis pro remissione peccatorum suorum injungerent
Jerosolymam ire, et sepulcrum Dominicum una
cum ipsa civitate de paganorum manibus liberare.
Tunc vero cerneres innumerabilem populum de Occidentis
partibus, ac si divinitus praeceptum fuisset,
genitale solum relinquere et Jerusalem tendere. Hac
itaque occasione praefatus comes Robertus una cum
Godefrido comite Boloniensi, Roberto comite Northmanniae,
Raimundo comite sancti Aegidii, Hugone
comite Vermandensi, Balduino comite Montensi, Anselmo
de Ribemonte, Clarenbaldo de Vendolio,
multisque aliis principibus, relicta Flandria cum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.