PL 180, col. 739

De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

Quia sancti de corpore et sanguine Domini varie
scribentes, aliquando de universo Christo, capite
scilicet et membris, aliquando non de universo, sed
vel de capite, vel de membris loquuntur, aliquando
cum sacramento, aliquando sine sacramento, simplicibus
(ut de re ineffabili non intellecta) errores,
plus autem quam oportet sapere volentibus gignuntur
haereses, adeo, ut simplices nisi perfectius instructi,
errando pereant, plus quam oportet sapientes nisi
correcti fuerint, docendo et defendendo quod nesciunt,
se et alios perdant. Alii enim quod de membris
dicitur, capiti ascribunt; alii, quod de capite,
membris imponunt; et de utroque vel alterutro
tam confuse sentiunt, ut, vel caput nimis humilient,
vel membra nimis glorificent, et sic nec quod verum

nec quod dignum est utrinque dijudicent.
Nec solum de veritate corporis Christi, sed et de
sacramento ipsius, varii errores, variaeque proveniunt
haereses. Alii enim panem et vinum non mutatum,
sed solum sacramentum, sicut aquam baptismatis,
vel oleum chrismatis, corpus Christi non
vere, sed figurate vocari dicunt, sicut cum dicitur:
Accipe vestem candidam quam perferas ante tribunal
Christi, nec tamen ipsam, sed ab ipsa significatam.
Alii autem dicunt panem non solum sacramentum,
sed in pane Christum quasi impanatum,
sicut Deum in carne personaliter incarnatum. Alii
autem panem et vinum in carnem et sanguinem
mutari, sed non Christi, sed cujuslibet filii hominis
sancti et Deo accepti, ut compleatur quod Christus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.