PL 180, col. 741

De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

ejus dignitati, ut corruptibilis substantia panis incorruptibile
ejus corpus fiat; sed congruit nostrae
saluti, ut tali sacramento pane angelorum nos reficiat;
sapientissime quidem, ut occulto mysterio
fides exerceatur ad meritum; fortissime autem, ut
mens tali cibo roborata, hoste devicto, fortius nitatur
ad regnum. Sapientissime, inquam, et fortissime,
ut tanti sui operis de re minima et maxima
nec comprehendi possit potentia, nec artificium.
Super omnia enim est mirabile existentem substantiam
panis, in coexistentem substantiam carnis suae
convertere; quod est non videri, quod videtur non
esse; ipsamque carnem, cum sit localis, praesentem
in coelo et in terra vere et substantialiter esse; et
cum vere caro comesta, et sanguis ejus bibitus

fuerit a populo, ipsum tamen Christum vivum et integrum
suo permanere in regno. Sed haec rationi
caeca, fidei sunt manifesta.
Quod ergo ex se Christus tam mirabiliter, tamque
salubriter dignatur pro nobis operari, non parvipendendum,
sed jugiter a nobis venerandum est
et colendum, quia cum potens sit de lapidibus suscitare
filios Abrahae [(Matth. III, 9)] , qui elementa
bruta panis et vini in suam convertit substantiam,
multo magis fideles suos sub tantae spei imagine et
virtute, in corporis sui transfigurabit gloriam, non
pro merito, sed pro gratia dans gratiam. Unde Augustinus [(t. V, c. 1104)] :
« Mysterium vestrum de
mensa Domini accipitis: estote quod videtis, et accipite
quod estis. »
De tam mirifico itaque tamque necessario mysterio
dicturus, prius fideles admonendos arbitror, ut
quamvis sit incomprehensibile, non tamen videatur
incredibile; quia etsi capaces non sumus ad intelligendum,
Deus utique non est impotens ad peragendum,
qui, ut ait Psalmista: Omnia quaecunque
voluit fecit in coelo et in terra [(Psal. CXIII, 3)]
. Pensare
enim debet humana parvitas modum suum,
ut quia non accepit ut magnalia Dei valeat comprehendere,
non minus credat esse. Cum enim homo
creatura sit, sed excellens, sicut praeest quibusdam
creaturis super quos factus est, sic etiam quibusdam
nondum aequatus, subest longe dissimilius ei
a quo factus est. Sicut enim lapidi datum non est

ut sentiat, nec pecudi ut intelligat, sic nondum
homini datum est ut cum angelis Deum sicut est
videat. Cum ergo nec sentiatur a lapide, nec intelligatur
a pecude cui praeest, nunquid homo se minus
esse intelligit, quia hoc suis inferioribus non innotescit?
Sic igitur Deus, qui incomprehensibilem majestatem
suam bestialibus sensibus, vel intellectibus humanis,
sicut res terrenas quaslibet communiter non
exhibet perceptibilem; nunquid a nobis longe suis
inferioribus minus esse putandus est, qui longe longius
quam nostra inferiora nostram comprehendere
non possumus suam veritatem? Quanto enim sensu

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.