PL 180, col. 754

De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

quantum ad elementorum speciem et formam: quod
tamen vere et proprie corpus Christi vocatur et creditur,
quantum ad substantiam quam continet et in
quam panis et vini substantia conversa est. Unde
Eusebius Emissenus: « Vere unica et perfecta hostia
fide aestimanda, non specie, nec exteriori censenda
visu, sed interiori affectu. Cum enim exterius non
videatur nisi species panis, interius creditur veritas
Dominici corporis. » Et, ut ait Augustinus [(lib. Sententiarum
Prosperi)] , sanguis Christi est, quem sub
vini specie ac sapore potamus.
CAPUT VI. Quod Christus in pane sacramentali non ita personaliter sit impanatus, ut in carne incarnatus.
Quamvis autem sacramentum superius a re sacramenti,

tanquam figura a veritate, satis distinctum
sit, errantes tamen quidam de quibusdam sanctorum
verbis, dicunt ita personaliter in pane impanatum
Christum, sicut in carne humana personaliter incarnatum
Deum. Quae haeresis, quia nova et absurda
est, rationibus et auctoritatibus, prout Deus
aspiraverit, radicitus est exstirpanda. Ex quadam
enim similitudine beati Augustini in libro Sententiarum
Prosperi, suam sumunt et defendunt haeresim,
qua dicit: « Sacrificium Ecclesiae duobus confici,
duobusque constare sicut persona Christi constat et
conficitur ex Deo et homine. » Dicunt enim male
subaudiendo, ita personaliter sacrificium Ecclesiae,
id est Christum in altari sacrificatum, duobus constare
in eadem persona, sicut persona Christi constat

ex Deo et homine. Si autem opponitur illis,
quod illa elementorum species non sit cum Christo
una persona, sed tantum sacramentum ejus, mysterium
et figura, nec sic desistunt, dicentes quia ita
dicit beatus Ambrosius ad Gratianum, sicut dicitur sacramentum
assumpti hominis, sic dicitur sacramentum
Dominici corporis. Et beatus Maximus, Deum
sub carnis mysterio venientem; itemque in multis
Scripturis dicitur Deus opertus humana forma vel
figura, sicut Christus in altari, panis forma vel figura.
Qui error nulla quidem sanctorum auctoritate
astruitur, sed ex indifferenti et impropria usurpatione
nominum vel similitudinum concipi videtur:
qua de sacramento et re sacramenti ita loquuntur,
ut prave intelligentibus, quasi in unum quid accipiantur.

Sed cum dicitur: « Corpus Christi est veritas
et figura, nunquid pro una persona accipiendum
est, » sicut cum dicitur: « Homo est corpus et anima? »
Similis quidem est grammatica, sed non similis
intelligentia. Non enim dicitur quod haec duo
sint in corpore Christi personaliter unum facta, sed
ita aequivoce dicitur corpus Christi veritas et figura,
quasi de vero homine et picto diceretur, homo
dicitur homo verus et pictura, quanquam familiarior
sit figura panis cum veritate corporis Christi, quam
pictura cum homine: cum non solum repraesentet
ut sacramentum, sed ipsum etiam contineat, et substantialiter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.