PL 180, col. 756

De sacramentis (Algerus Leodiensis), J. P. Migne

ejusque nonnullas retinet qualitates, vel quoniam animam
pascit, eique vitae aeternae ministrat substantiam,
vel quoniam panis est angelorum. Solent enim
Scripturae quaslibet res vocare nominibus illarum
rerum ex quibus fiunt: ut cum dicitur homini, quid
superbit terra et cinis, cum homo non sit cinis,
sed ex cinere factus; seu quae putantur esse et
non sunt, ut cum legitur Abraham vidisse tres
viros, cum essent angeli [(Gen. XVIII, 2)] ; seu
quibus similes aliquo modo existunt, ut cum
Deus dicitur leo propter fortitudinem. Sic igitur corpus
Domini panis vocatur, vel quia, ut dictum est, ex
pane conficitur, vel quia intuentium oculis, cum sit
caro panis videtur; vel ea similitudine qua sicut panis
materialis carnem, sic ipse spiritualis alit mentem.

Sed opponunt, quia, sicut Verbum assumpsit veram
speciem carnis cum substantia, sic Christus in altari
veram speciem panis cum substantia. Cum enim dicat
Augustinus in sermone De verbis Domini: « Quod
videtis in altari calix et panis est, quod etiam vobis
oculi vestri renuntiant, testimonio oculorum veritatem
panis astruere conantur. » Quod autem subsequenter
ait: Panis est corpus, calix est sanguis,
unitatem personalem mentiuntur, quamvis ipsis
sensibus corporeis per omnia credendum non sit:
ut cum oculi in aqua ramum fractum putant, vel
longinquitate victi, quod magnum est parvum renuntiant,
vel obscuritate aliud quam sit, ut Maria
in tenebris Jesum hortulanum, et discipuli nocte
super mare ambulantem phantasma aestimant. Sed

quae perfectio possit esse humani visus, cum ad ea
penetranda, quae superficie tenus videt, lynceis oculis
non aequetur? Quis ergo dubitet de veritate corporis
et sanguinis Domini, quae spiritualiter creditur:
quidquid sensus corporei de ipso vel forma,
vel odore vel sapore extrinsecus mentiantur? Non
minus vere erat Christus, cum Maria putaret hortulanum,
quam cum recognovit eum.
CAPUT VII. Quod remanentibus qualitatibus suis substantia panis et vini in verum corpus Christi mutetur.
Sed iterum, teste beato Ambrosio, ubi ait sermonem
Christi operatorium esse, ut panis et vinum
sint quae erant, et in melius commutentur, videntur

astruere ut sint substantialiter quae erant, et in
aliud mutentur. Quod tamen tolerabiliter dictum
est, nisi a pravo interprete intolerabiliter exponatur.
Si enim intelligatur ut panis et vinum sint quae
erant non secundum substantiam, sed secundum
formam et caeteras suas qualitates ibidem remanentes,
et secundum substantiam in aliud mutentur:
quamvis aliquantulum improprie, tamen tolerabiliter
et vere dictum erit. Et revera, ne suis et caeterorum
sanctorum auctoritatibus contradicat, ita necessario
est exponendum. Quidquid enim mutatur
in aliud, in aliquo desint esse quod fuerat, sive
substantialiter, sive accidentaliter. Sed in pane et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.